<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p> Fieri autem petimus uoluntatem Dei in caelo et in terra: quod <lb/>
            utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et <lb/>
            salutis. nam cum corpus e terra et spiritum possideamus e caelo,<lb n="10"/>
            ipsi terra et caelum sumus et in utroque id est et corpore et spiritu <lb/>
            ut Dei uoluntas fiat oramus. est enim inter carnem et spiritum <lb/>
            conluctatio et discordantibus aduersum se inuicem cottidiana <lb/>
            congressio, ut non quae uolumus ipsa faciamus, dum spiritus <lb/>
            caelestia et diuina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit. <lb n="15"/>
            et ideo petimus inter duo ista ope et auxilio Dei concordiam <lb/>
            fieri, ut dum et in spiritu et in carne uoluntas Dei geritur, quae <lb/>
            per eum renata est anima seruetur. quod aperte adque manifeste <lb/>
            apostolus Paulus sua uoce declarat, caro, inquit, concupiscit <lb/>
            aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem<lb n="20"/>
            haec enim inuicem aduersantur sibi, ut non quae <lb/>
            uultis ipsa faciatis. manifesta autem sunt facta carnis <lb/>
            quae sunt adulteria, fornicationes, inmunditiae, <lb/>
            spurcitiae, idololatriae, ueneficia, homicidia,

<note type="footnote"> 19 Gal. 5,17 sq. </note>

<note type="footnote"> .1 praeponere omnino <hi rend="italic">W</hi> ille quicquam <hi rend="italic">W</hi> caritate at 2 fidenter <lb/>
            ads.] libenter insistere <hi rend="italic">V</hi> 4 constantia <hi rend="italic">S</hi> quam <hi rend="italic">SG</hi> fidacia <hi rend="italic">SW</hi> <lb/>
            5 patientia <hi rend="italic">SW</hi> 6 esse uelle <hi rend="italic">v</hi> 7 adimplere v 8 petimus] uolnmns <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 9 incolomitatis <hi rend="italic">WG</hi> 11 utrtlq. <hi rend="italic">W,</hi> ntraq. <hi rend="italic">S sed</hi> a <hi rend="italic">corr</hi>. <lb/>
            id eat et <hi rend="italic">W 8. 1. m. 2</hi> in <hi rend="italic">(pro</hi> et) corpore <hi rend="italic">August. contra duas epist. Pel. <lb/>
             I. e. et contra Iultan. Pelag. II, 3,</hi> 6 et spn <hi rend="italic">W 8. 1. m. 2</hi> 12 in carne <lb/>
            et spu <hi rend="italic">W</hi> 13 discordantes <hi rend="italic">S</hi> (antes uidetur <hi rend="italic">m. 2 correctum)</hi> aduersufl <lb/>
            <hi rend="italic">Sv</hi> 14 congressione <hi rend="italic">G</hi> ne <hi rend="italic">add. m. 2</hi> ut dum <hi rend="italic">G,</hi> dei <hi rend="italic">S</hi> (corr. m. <hi rend="italic">2)</hi> <lb/>
            spn <hi rend="italic">S</hi> 16 petimus <hi rend="italic">SG et August. utroque loco,</hi> petimus inpenseTFv <lb/>
            inter <hi rend="italic">om. W 17 utexebS m, 2 et om. G</hi> in-in om. <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            geritur] creditur <hi rend="italic">S</hi> 18 resernetur <hi rend="italic">V,</hi> reparetur <hi rend="italic">cod. Vatic. August. c. d. <lb/>
             epist. Pel l. c</hi>. adq. manifeste om. <hi rend="italic">G</hi> 19 sua <hi rend="italic">W s. I. m. 2</hi> 22 ipsa <lb/>
            <hi rend="italic">August. I. c.,</hi> illa <hi rend="italic">aUero l</hi> facta] opera <hi rend="italic">Wv</hi> 23 fornicationis <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            24 idolatriae <hi rend="italic">W,</hi> idolatria <hi rend="italic">G</hi> </note><lb/>


<pb n="279"/>
            inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, <lb/>
            prouocationes, simultates, dissensiones, haereses, <lb/>
            inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia: <lb/>
            qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. <lb/>
            fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, <lb n="5"/>
            magnanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, <lb/>
            castitas. et idcirco cottidianis immo continuis orationibus <lb/>
            hoc precamur et in caelo et in terra uoluntatem circa nos Dei <lb/>
            fieri: quia haec est uoluntas Dei ut terrena caelestibus cedant, <lb/>
             spiritalia et diuina praeualeant. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>