Fieri autem petimus uoluntatem Dei in caelo et in terra: quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. nam cum corpus e terra et spiritum possideamus e caelo, ipsi terra et caelum sumus et in utroque id est et corpore et spiritu ut Dei uoluntas fiat oramus. est enim inter carnem et spiritum conluctatio et discordantibus aduersum se inuicem cottidiana congressio, ut non quae uolumus ipsa faciamus, dum spiritus caelestia et diuina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit. et ideo petimus inter duo ista ope et auxilio Dei concordiam fieri, ut dum et in spiritu et in carne uoluntas Dei geritur, quae per eum renata est anima seruetur. quod aperte adque manifeste apostolus Paulus sua uoce declarat, caro, inquit, concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem haec enim inuicem aduersantur sibi, ut non quae uultis ipsa faciatis. manifesta autem sunt facta carnis quae sunt adulteria, fornicationes, inmunditiae, spurcitiae, idololatriae, ueneficia, homicidia, 19 Gal. 5,17 sq. .1 praeponere omnino W ille quicquam W caritate at 2 fidenter ads.] libenter insistere V 4 constantia S quam SG fidacia SW 5 patientia SW 6 esse uelle v 7 adimplere v 8 petimus] uolnmns G 9 incolomitatis WG 11 utrtlq. W, ntraq. S sed a corr . id eat et W 8. 1. m. 2 in (pro et) corpore August. contra duas epist. Pel. I. e. et contra Iultan. Pelag. II, 3, 6 et spn W 8. 1. m. 2 12 in carne et spu W 13 discordantes S (antes uidetur m. 2 correctum) aduersufl Sv 14 congressione G ne add. m. 2 ut dum G, dei S (corr. m. 2) spn S 16 petimus SG et August. utroque loco, petimus inpenseTFv inter om. W 17 utexebS m, 2 et om. G in-in om. W geritur] creditur S 18 resernetur V, reparetur cod. Vatic. August. c. d. epist. Pel l. c . adq. manifeste om. G 19 sua W s. I. m. 2 22 ipsa August. I. c., illa aUero l facta] opera Wv 23 fornicationis S 24 idolatriae W, idolatria G inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, prouocationes, simultates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia: qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, magnanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, castitas. et idcirco cottidianis immo continuis orationibus hoc precamur et in caelo et in terra uoluntatem circa nos Dei fieri: quia haec est uoluntas Dei ut terrena caelestibus cedant, spiritalia et diuina praeualeant.