<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Addimus quoque etdicimus: fiat uoluntas tua in caelo <lb/>
            et in terra, non ut Deus faciat quod uult, sed ut nos facere <lb/>
            possimus quod Deus uult. nam Deo quis obsistit quominus quod <lb/>
            uelit faciat? sed quia nobis a diabolo obsistitur quominus per <lb/>
            omnia noster animus adque actus Deo obsequatur, oramus et <lb n="25"/>
            petimus ut fiat in nobis uoluntas Dei: quae ut fiat in nobis, opus <lb/>
            est Dei uoluntate id est ope eius et protectione, quia nemo suis

<note type="footnote"> 12 Matth. 8, 11 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 regnum dei <hi rend="italic">G</hi> 4 ipse <hi rend="italic">swav,</hi> ipse nostra <hi rend="italic">v</hi> 7 regnum terrestre <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 8 saeculo saeculo <hi rend="italic">malim</hi> 9 dedicat <hi rend="italic">v</hi> 10 excedamus 8 <lb/>
            11 de <hi rend="italic">S,</hi> a <hi rend="italic">WGo</hi> primum <hi rend="italic">S,</hi> prius <hi rend="italic">WGv</hi> 13 accumbent <hi rend="italic">W</hi> 14 et <lb/>
            <hi rend="italic">(ante</hi> isaac) <hi rend="italic">om. G</hi> 15 regni <hi rend="italic">W s. l. m. 2</hi> expelluntur <hi rend="italic">G</hi> 16 quia <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            qui <hi rend="italic">W m. 2</hi> 17 et om. <hi rend="italic">G</hi> 19 doum patrem <hi rend="italic">W,</hi> patrem dllm <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            20 nos <hi rend="italic">om. G, delendum censetWalkerusl. c.,</hi> nostrum <hi rend="italic">malim</hi> nos et <lb/>
            <hi rend="italic">expunxitKrabinger</hi> eueniat G 21 in caelo <hi rend="italic">SWGlV (et August. contra <lb/>
            duas epist. Pel. IV, 9, 25),</hi> sicut in caelo <hi rend="italic">G7v</hi> 23 absistit <hi rend="italic">G</hi> 24 uellit <lb/>
            <hi rend="italic">W</hi> fiat <hi rend="italic">G</hi> 25 animus <hi rend="italic">W s. 1. m. 2</hi> 26 opus est <hi rend="italic">ex</hi> opustst <hi rend="italic">W m. 2</hi> <lb/>
            27 dei est S et protectione <hi rend="italic">S 8. 1</hi>. quia... fortis est <hi rend="italic">om. 8</hi> </note> <lb/>


<pb n="277"/>
            uiribus fortis est sed Dei indulgentia et misericordia tutus est. <lb/>
            denique et Dominus infirmitatem hominis quem portabat ostendens <lb/>
            ait: pater, si fieri potest, transeat a me calix <lb/>
            iste, et exemplum discipulis suis distribuens, ut non uoluntatem <lb/>
             suam sed Dei faciant, addidit dicens: uerumtamen non <lb n="5"/>
            quod ego uolo sed quod tu uis. et alio loco dicit: non <lb/>
            descendi de caelo, ut faciam uoluntatem meam, sed <lb/>
            uoluntatem eius qui misit me. quodsi filius obaudiuit <lb/>
            ut faceret patris uoluntatem, quanto magis seruus obaudire debet <lb/>
            ut faciat domini uoluntatem, sicut in epistula sua Iohannes quoque <lb n="10"/>
            ad faciendam uoluntatem Dei hortatur et instruit dicens: <lb/>
            nolite diligere mundum neque ea quae in mundo <lb/>
            sunt. si qui dilexerit mundum, non est caritas patris <lb/>
            in illo, quia omne quod in mundo est concupiscentia <lb/>
             carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio <lb n="15"/>
            saeculi quae non est a patre sed ex concupiscentia <lb/>
            mundi. et mundus transibit et concupiscentia <lb/>
            eius: qui autem fecerit Dei uoluntatem manet <lb/>
            in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum. <lb/>
             qui in aeternum manere uolumus Dei qui aeternus est uoluntatem <lb n="20"/>
            facere debemus. 
</p></div></div></body></text></TEI>