Addimus quoque etdicimus: fiat uoluntas tua in caelo et in terra, non ut Deus faciat quod uult, sed ut nos facere possimus quod Deus uult. nam Deo quis obsistit quominus quod uelit faciat? sed quia nobis a diabolo obsistitur quominus per omnia noster animus adque actus Deo obsequatur, oramus et petimus ut fiat in nobis uoluntas Dei: quae ut fiat in nobis, opus est Dei uoluntate id est ope eius et protectione, quia nemo suis 12 Matth. 8, 11 sq. 1 regnum dei G 4 ipse swav, ipse nostra v 7 regnum terrestre G 8 saeculo saeculo malim 9 dedicat v 10 excedamus 8 11 de S, a WGo primum S, prius WGv 13 accumbent W 14 et (ante isaac) om. G 15 regni W s. l. m. 2 expelluntur G 16 quia ex qui W m. 2 17 et om. G 19 doum patrem W, patrem dllm G 20 nos om. G, delendum censetWalkerusl. c., nostrum malim nos et expunxitKrabinger eueniat G 21 in caelo SWGlV (et August. contra duas epist. Pel. IV, 9, 25), sicut in caelo G7v 23 absistit G 24 uellit W fiat G 25 animus W s. 1. m. 2 26 opus est ex opustst W m. 2 27 dei est S et protectione S 8. 1 . quia... fortis est om. 8 uiribus fortis est sed Dei indulgentia et misericordia tutus est. denique et Dominus infirmitatem hominis quem portabat ostendens ait: pater, si fieri potest, transeat a me calix iste, et exemplum discipulis suis distribuens, ut non uoluntatem suam sed Dei faciant, addidit dicens: uerumtamen non quod ego uolo sed quod tu uis. et alio loco dicit: non descendi de caelo, ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me. quodsi filius obaudiuit ut faceret patris uoluntatem, quanto magis seruus obaudire debet ut faciat domini uoluntatem, sicut in epistula sua Iohannes quoque ad faciendam uoluntatem Dei hortatur et instruit dicens: nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. si qui dilexerit mundum, non est caritas patris in illo, quia omne quod in mundo est concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi quae non est a patre sed ex concupiscentia mundi. et mundus transibit et concupiscentia eius: qui autem fecerit Dei uoluntatem manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum. qui in aeternum manere uolumus Dei qui aeternus est uoluntatem facere debemus.