<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Sequitur in oratione: adueniat regnum tuum. regnum  <lb/>
            etiam Dei repraesentari nobis petimus, sicuti et nomen eius ut <lb/>
            in nobis sanctificetur postulamus. nam Deus quando non regnat, <lb/>
            aut aput eum quando incipit quod et semper fuit et esse non desinit <lb/>
             ? nostrum regnum petimus aduenire a Deo nobis repromissum, <lb n="25"/>
            Christi sanguine et passione quaesitum, ut qui in saeculo <lb/>
            ante seruiuimus postmodum Christo dominante regnemus, sicut <lb/>
            ipse pollicetur et dicit: uenite, benedicti patris mei,

<note type="footnote"> 1 Leu. 11,44 (cf. 20, 7.) 7 I Cor. 6,9 sq. 28 Matth. 25, 34. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 queniam] quomodo <hi rend="italic">codd. August</hi>. et <hi rend="italic">om.v et codd. August</hi>. <lb/>
            som om. <hi rend="italic">W id SWV,</hi> idoo <hi rend="italic">G</hi> 2 et <hi rend="italic">W a. l. m. 2</hi> 4 sanctificationo <lb/>
            <hi rend="italic">Gv et AugtUJt. I</hi>. c. <hi rend="italic">IV, 10,27</hi> 6 dignitato G 7 neque enim <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            8 mascolorum S 11 consecuntur <hi rend="italic">W</hi> quidam <hi rend="italic">WY (xui \'mvтct</hi> rtvts ijn <lb/>
            <hi rend="italic">Graec. ; cf. test. III65)</hi> 12 sed sanctificati estis <hi rend="italic">om. G</hi> 13 domini nostri <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> in <hi rend="italic">om. W</hi> 14 domini] dni nri <hi rend="italic">G</hi> 15 in <hi rend="italic">W a. 1. m. 2</hi> haec <hi rend="italic">W <lb/>
            $. I. m. 2</hi> 16 oremua <hi rend="italic">ex</hi> oramus <hi rend="italic">G m. 2</hi> 17 uiuificato] lustificato <hi rend="italic">v <lb/>
            iam 081. August. I. c. de dona peruu. non W 8.1. m. 2</hi> derelinquere <lb/>
            <hi rend="italic">O. 18 faciamus GWl</hi> 19 pustulemus Gt de dei] dIñrS 20 ipsi S </note>

<note type="footnote"> 18* </note> <lb/>


<pb n="276"/>
            percipite regnum quod uobis paratum est ab origine <lb/>
            mundi. potest uero, fratres dilectissimi, et ipse Christus esse <lb/>
            regnum Dei quem uenire cottidie cupimus, cuius aduentus ut <lb/>
            cito nobis repraesentetur optamus. nam cum resurrectio ipse sit, <lb/>
            quia in ipso resurgimus, sic et regnum Dei potest ipse intellegi,<lb n="5"/>
            quia in illo regnaturi sumus. bene autem regnum Dei petimus <lb/>
            id est regnum caeleste, quia est et terrestre regnum. sed qui <lb/>
            renuntiauit iam saeculo maior est et honoribus eius et regno. et <lb/>
            ideo qui se Deo et Christo dicat non terrena sed caelestia regna <lb/>
            desiderat. continua autem oratione et prece opus est, ne excidamus<lb n="10"/>
            de regno caelesti, sicut Iudaei quibus hoc primum promissum  <lb/>
            fuerat exciderunt Domino manifestante et probante. multi <lb/>
            inquit, uenient ab oriente et occidente et recumbent <lb/>
            cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. <lb/>
            filii autem regni expellen tur in tene bras exteriores: <lb n="15"/>
            illic erit ploratio et stridor dentium. ostendit quia ante <lb/>
            filii regni Iudaei erant, quando et filii Dei esse perseuerabant, <lb/>
            postquam cessauit circa illos nomen paternum, cessauit et regnum. <lb/>
            et ideo christiani qui in oratione appellare patrem Deum <lb/>
            coepimus nos et ut regnum Dei nobis ueniat oramus. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>