Sequitur in oratione: adueniat regnum tuum. regnum etiam Dei repraesentari nobis petimus, sicuti et nomen eius ut in nobis sanctificetur postulamus. nam Deus quando non regnat, aut aput eum quando incipit quod et semper fuit et esse non desinit ? nostrum regnum petimus aduenire a Deo nobis repromissum, Christi sanguine et passione quaesitum, ut qui in saeculo ante seruiuimus postmodum Christo dominante regnemus, sicut ipse pollicetur et dicit: uenite, benedicti patris mei, 1 Leu. 11,44 (cf. 20, 7.) 7 I Cor. 6,9 sq. 28 Matth. 25, 34. 1 queniam] quomodo codd. August . et om.v et codd. August . som om. W id SWV, idoo G 2 et W a. l. m. 2 4 sanctificationo Gv et AugtUJt. I . c. IV, 10,27 6 dignitato G 7 neque enim W 8 mascolorum S 11 consecuntur W quidam WY (xui \'mvтct rtvts ijn Graec. ; cf. test. III65) 12 sed sanctificati estis om. G 13 domini nostri Gv in om. W 14 domini] dni nri G 15 in W a. 1. m. 2 haec W $. I. m. 2 16 oremua ex oramus G m. 2 17 uiuificato] lustificato v iam 081. August. I. c. de dona peruu. non W 8.1. m. 2 derelinquere O. 18 faciamus GWl 19 pustulemus Gt de dei] dIñrS 20 ipsi S 18* percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. potest uero, fratres dilectissimi, et ipse Christus esse regnum Dei quem uenire cottidie cupimus, cuius aduentus ut cito nobis repraesentetur optamus. nam cum resurrectio ipse sit, quia in ipso resurgimus, sic et regnum Dei potest ipse intellegi, quia in illo regnaturi sumus. bene autem regnum Dei petimus id est regnum caeleste, quia est et terrestre regnum. sed qui renuntiauit iam saeculo maior est et honoribus eius et regno. et ideo qui se Deo et Christo dicat non terrena sed caelestia regna desiderat. continua autem oratione et prece opus est, ne excidamus de regno caelesti, sicut Iudaei quibus hoc primum promissum fuerat exciderunt Domino manifestante et probante. multi inquit, uenient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. filii autem regni expellen tur in tene bras exteriores: illic erit ploratio et stridor dentium. ostendit quia ante filii regni Iudaei erant, quando et filii Dei esse perseuerabant, postquam cessauit circa illos nomen paternum, cessauit et regnum. et ideo christiani qui in oratione appellare patrem Deum coepimus nos et ut regnum Dei nobis ueniat oramus.