<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Post hoc dicimus: sanctificetur nomen tuum, non quod <lb/>
            optemus Deo ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus <lb/>
            mus a Domino ut nomen eius sanctificetur in nobis. ceterum a <lb/>
            quo Deus sanctificatur qui ipse sanctificat? sed quia ipse dixit::

<note type="footnote"> 2 Io. 8,34 sq. 17IReg. 2,30. 19 1 Cor. 6,19 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 dantur <hi rend="italic">G1 eis</hi> et <hi rend="italic">SWG1,</hi> eis <hi rend="italic">0\',</hi> et eia <hi rend="italic">v</hi> 3 seruus est peccati <lb/>
            v = <hi rend="italic">LXX</hi> 4 aeterno S filius autem <hi rend="italic">v</hi> 6 eius <hi rend="italic">om. S</hi> ut <hi rend="italic">SWOt,</hi> <lb/>
            et 01, qui v 7 deum <hi rend="italic">Wv</hi> ut <hi rend="italic">G 8. l. m. 2,</hi> om. S 8 fllios nuncupemus <lb/>
            v 10 orrare <hi rend="italic">G</hi> 11 dum <hi rend="italic">G</hi> 13 dno <hi rend="italic">G</hi> conuertamur S <lb/>
            quasi <hi rend="italic">ex</hi> qua <hi rend="italic">W m</hi>. 2 14 deum <hi rend="italic">Wv</hi> sit] sic S 15 ab spu <hi rend="italic">SG,</hi> ac spus <lb/>
            <hi rend="italic">W sed</hi> s <hi rend="italic">fin. ex corr</hi>. caeL et spiro v 17 deus <hi rend="italic">om. G</hi> 18 spernet <hi rend="italic">W,</hi> <lb/>
            spernit <hi rend="italic">Gv</hi> spernetur <hi rend="italic">W Gv; cf. de zelo et liuore c. 15</hi> 19 apostolus <lb/>
            quoque <hi rend="italic">G</hi> ponit <hi rend="italic">G</hi> 20 magno <hi rend="italic">om. W</hi> glorificate <hi rend="italic">ex</hi> clarificate <hi rend="italic">G <lb/>
            m. 2</hi> 21 dom S 24 a doo <hi rend="italic">W et August. de corrept. et gr. c. 6,10.,</hi> ab <lb/>
            eo <hi rend="italic">v etAugust. contra duas cpist. Pel. IV, 9,25., de dono perseu</hi>. c. <hi rend="italic">2, 4</hi> <lb/>
            25 ipse <hi rend="italic">(ante</hi> dixit) <hi rend="italic">om. G</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="275"/>
            sancti estote, quoniam et ego sanctus sum, id petimus <lb/>
            et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus in eo <lb/>
            quod esse coepimus perseueremus. et hoc cottidie deprecamur. <lb/>
            opus est enim nobis cottidiana sanctificatio, ut qui cottidie delinquimus <lb/>
             delicta nostra sanctificatione adsidua repurgemus. quae <lb n="5"/>
            autem sit sanctificatio quae nobis de Dei dignatione confertur <lb/>
            apostolus praedicat dicens: neque fornicarii neque idolis <lb/>
            seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum <lb/>
            adpetitores neque fures neque fraudulenti <lb/>
             neque ebriosi neque maledici neque raptores regnum <lb n="10"/>
            Dei consequentur. et haec quidem fuistis, sed abluti <lb/>
            estis, sed iustificati estis, sed sanctificati <lb/>
            estis in nomine Domini Iesu Christi et in spiritu <lb/>
            Dei nostri. sanctificatos nos dicit in nomine Domini Iesu <lb/>
             Christi et in spiritu Dei nostri. haec sanctificatio ut in nobis permaneat <lb n="15"/>
            oramus, et quia Dominus et iudex noster sanato a se et <lb/>
            uiuificato comminatur iam non delinquere, ne quid ei deterius <lb/>
            fiat, hanc continuis orationibus precem facimus, hoc diebus ac <lb/>
            noctibus postulamus ut sanctificatio et uiuificatio quae de Dei <lb/>
             gratia sumitur ipsius protectione seruetur. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>