Post hoc dicimus: sanctificetur nomen tuum, non quod optemus Deo ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus mus a Domino ut nomen eius sanctificetur in nobis. ceterum a quo Deus sanctificatur qui ipse sanctificat? sed quia ipse dixit:: 2 Io. 8,34 sq. 17IReg. 2,30. 19 1 Cor. 6,19 sq. 1 dantur G1 eis et SWG1, eis 0\', et eia v 3 seruus est peccati v = LXX 4 aeterno S filius autem v 6 eius om. S ut SWOt, et 01, qui v 7 deum Wv ut G 8. l. m. 2, om. S 8 fllios nuncupemus v 10 orrare G 11 dum G 13 dno G conuertamur S quasi ex qua W m . 2 14 deum Wv sit] sic S 15 ab spu SG, ac spus W sed s fin. ex corr . caeL et spiro v 17 deus om. G 18 spernet W, spernit Gv spernetur W Gv; cf. de zelo et liuore c. 15 19 apostolus quoque G ponit G 20 magno om. W glorificate ex clarificate G m. 2 21 dom S 24 a doo W et August. de corrept. et gr. c. 6,10., ab eo v etAugust. contra duas cpist. Pel. IV, 9,25., de dono perseu . c. 2, 4 25 ipse (ante dixit) om. G sancti estote, quoniam et ego sanctus sum, id petimus et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus in eo quod esse coepimus perseueremus. et hoc cottidie deprecamur. opus est enim nobis cottidiana sanctificatio, ut qui cottidie delinquimus delicta nostra sanctificatione adsidua repurgemus. quae autem sit sanctificatio quae nobis de Dei dignatione confertur apostolus praedicat dicens: neque fornicarii neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum adpetitores neque fures neque fraudulenti neque ebriosi neque maledici neque raptores regnum Dei consequentur. et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed iustificati estis, sed sanctificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in spiritu Dei nostri. sanctificatos nos dicit in nomine Domini Iesu Christi et in spiritu Dei nostri. haec sanctificatio ut in nobis permaneat oramus, et quia Dominus et iudex noster sanato a se et uiuificato comminatur iam non delinquere, ne quid ei deterius fiat, hanc continuis orationibus precem facimus, hoc diebus ac noctibus postulamus ut sanctificatio et uiuificatio quae de Dei gratia sumitur ipsius protectione seruetur.