<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p> Quanta autem Domini indulgentia, quanta circa nos dignationis<lb n="5"/>
            eius et bonitatis ubertas, ut sic nos uoluerit orationem <lb/>
            celebrare in conspectu Dei, ut Dominum patrem uocemus et ut <lb/>
            est Christus Dei filius sic et nos Dei filii nuncupemur: quod <lb/>
            nomen nemo nostrum in oratione auderet adtingere, nisi ipse <lb/>
            nobis sic permisisset orare. meminisse itaque, fratres dilectissimi,<lb n="10"/>
            et scire debemus quia quando patrem Deum dicimus <lb/>
            quasi filii Dei agere debemus, ut quomodo nos nobis placemus <lb/>
            de Deo patre, sic sibi placeat et ille de nobis. conuersemur quasi <lb/>
            Dei templa, ut Dominum in nobis constet habitare. nec sit degener <lb/>
            actus noster ab spiritu, ut qui spiritales et caelestes esse <lb n="15"/>
            coepimus non nisi spiritalia et caelestia cogitemus et agamus, <lb/>
            quia et ipse Dominus Deus dixit: eos qui clarificant me <lb/>
            clarificabo: et qui me spernent spernentur, beatus <lb/>
            quoque apostolus iii epistula sua posuit : non estis uestri, <lb/>
            empti enim estis pretio magno. clarificate et portate<lb n="20"/>
            Deum in corpore uestro. 
</p></div></div></body></text></TEI>