Quanta autem Domini indulgentia, quanta circa nos dignationis eius et bonitatis ubertas, ut sic nos uoluerit orationem celebrare in conspectu Dei, ut Dominum patrem uocemus et ut est Christus Dei filius sic et nos Dei filii nuncupemur: quod nomen nemo nostrum in oratione auderet adtingere, nisi ipse nobis sic permisisset orare. meminisse itaque, fratres dilectissimi, et scire debemus quia quando patrem Deum dicimus quasi filii Dei agere debemus, ut quomodo nos nobis placemus de Deo patre, sic sibi placeat et ille de nobis. conuersemur quasi Dei templa, ut Dominum in nobis constet habitare. nec sit degener actus noster ab spiritu, ut qui spiritales et caelestes esse coepimus non nisi spiritalia et caelestia cogitemus et agamus, quia et ipse Dominus Deus dixit: eos qui clarificant me clarificabo: et qui me spernent spernentur, beatus quoque apostolus iii epistula sua posuit : non estis uestri, empti enim estis pretio magno. clarificate et portate Deum in corpore uestro. Post hoc dicimus: sanctificetur nomen tuum, non quod optemus Deo ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus mus a Domino ut nomen eius sanctificetur in nobis. ceterum a quo Deus sanctificatur qui ipse sanctificat? sed quia ipse dixit:: 2 Io. 8,34 sq. 17IReg. 2,30. 19 1 Cor. 6,19 sq. 1 dantur G1 eis et SWG1, eis 0\', et eia v 3 seruus est peccati v = LXX 4 aeterno S filius autem v 6 eius om. S ut SWOt, et 01, qui v 7 deum Wv ut G 8. l. m. 2, om. S 8 fllios nuncupemus v 10 orrare G 11 dum G 13 dno G conuertamur S quasi ex qua W m . 2 14 deum Wv sit] sic S 15 ab spu SG, ac spus W sed s fin. ex corr . caeL et spiro v 17 deus om. G 18 spernet W, spernit Gv spernetur W Gv; cf. de zelo et liuore c. 15 19 apostolus quoque G ponit G 20 magno om. W glorificate ex clarificate G m. 2 21 dom S 24 a doo W et August. de corrept. et gr. c. 6,10., ab eo v etAugust. contra duas cpist. Pel. IV, 9,25., de dono perseu . c. 2, 4 25 ipse (ante dixit) om. G sancti estote, quoniam et ego sanctus sum, id petimus et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus in eo quod esse coepimus perseueremus. et hoc cottidie deprecamur. opus est enim nobis cottidiana sanctificatio, ut qui cottidie delinquimus delicta nostra sanctificatione adsidua repurgemus. quae autem sit sanctificatio quae nobis de Dei dignatione confertur apostolus praedicat dicens: neque fornicarii neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum adpetitores neque fures neque fraudulenti neque ebriosi neque maledici neque raptores regnum Dei consequentur. et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed iustificati estis, sed sanctificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in spiritu Dei nostri. sanctificatos nos dicit in nomine Domini Iesu Christi et in spiritu Dei nostri. haec sanctificatio ut in nobis permaneat oramus, et quia Dominus et iudex noster sanato a se et uiuificato comminatur iam non delinquere, ne quid ei deterius fiat, hanc continuis orationibus precem facimus, hoc diebus ac noctibus postulamus ut sanctificatio et uiuificatio quae de Dei gratia sumitur ipsius protectione seruetur. Sequitur in oratione: adueniat regnum tuum. regnum etiam Dei repraesentari nobis petimus, sicuti et nomen eius ut in nobis sanctificetur postulamus. nam Deus quando non regnat, aut aput eum quando incipit quod et semper fuit et esse non desinit ? nostrum regnum petimus aduenire a Deo nobis repromissum, Christi sanguine et passione quaesitum, ut qui in saeculo ante seruiuimus postmodum Christo dominante regnemus, sicut ipse pollicetur et dicit: uenite, benedicti patris mei, 1 Leu. 11,44 (cf. 20, 7.) 7 I Cor. 6,9 sq. 28 Matth. 25, 34. 1 queniam] quomodo codd. August . et om.v et codd. August . som om. W id SWV, idoo G 2 et W a. l. m. 2 4 sanctificationo Gv et AugtUJt. I . c. IV, 10,27 6 dignitato G 7 neque enim W 8 mascolorum S 11 consecuntur W quidam WY (xui \'mvтct rtvts ijn Graec. ; cf. test. III65) 12 sed sanctificati estis om. G 13 domini nostri Gv in om. W 14 domini] dni nri G 15 in W a. 1. m. 2 haec W $. I. m. 2 16 oremua ex oramus G m. 2 17 uiuificato] lustificato v iam 081. August. I. c. de dona peruu. non W 8.1. m. 2 derelinquere O. 18 faciamus GWl 19 pustulemus Gt de dei] dIñrS 20 ipsi S 18* percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. potest uero, fratres dilectissimi, et ipse Christus esse regnum Dei quem uenire cottidie cupimus, cuius aduentus ut cito nobis repraesentetur optamus. nam cum resurrectio ipse sit, quia in ipso resurgimus, sic et regnum Dei potest ipse intellegi, quia in illo regnaturi sumus. bene autem regnum Dei petimus id est regnum caeleste, quia est et terrestre regnum. sed qui renuntiauit iam saeculo maior est et honoribus eius et regno. et ideo qui se Deo et Christo dicat non terrena sed caelestia regna desiderat. continua autem oratione et prece opus est, ne excidamus de regno caelesti, sicut Iudaei quibus hoc primum promissum fuerat exciderunt Domino manifestante et probante. multi inquit, uenient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. filii autem regni expellen tur in tene bras exteriores: illic erit ploratio et stridor dentium. ostendit quia ante filii regni Iudaei erant, quando et filii Dei esse perseuerabant, postquam cessauit circa illos nomen paternum, cessauit et regnum. et ideo christiani qui in oratione appellare patrem Deum coepimus nos et ut regnum Dei nobis ueniat oramus. Addimus quoque etdicimus: fiat uoluntas tua in caelo et in terra, non ut Deus faciat quod uult, sed ut nos facere possimus quod Deus uult. nam Deo quis obsistit quominus quod uelit faciat? sed quia nobis a diabolo obsistitur quominus per omnia noster animus adque actus Deo obsequatur, oramus et petimus ut fiat in nobis uoluntas Dei: quae ut fiat in nobis, opus est Dei uoluntate id est ope eius et protectione, quia nemo suis 12 Matth. 8, 11 sq. 1 regnum dei G 4 ipse swav, ipse nostra v 7 regnum terrestre G 8 saeculo saeculo malim 9 dedicat v 10 excedamus 8 11 de S, a WGo primum S, prius WGv 13 accumbent W 14 et (ante isaac) om. G 15 regni W s. l. m. 2 expelluntur G 16 quia ex qui W m. 2 17 et om. G 19 doum patrem W, patrem dllm G 20 nos om. G, delendum censetWalkerusl. c., nostrum malim nos et expunxitKrabinger eueniat G 21 in caelo SWGlV (et August. contra duas epist. Pel. IV, 9, 25), sicut in caelo G7v 23 absistit G 24 uellit W fiat G 25 animus W s. 1. m. 2 26 opus est ex opustst W m. 2 27 dei est S et protectione S 8. 1 . quia... fortis est om. 8 uiribus fortis est sed Dei indulgentia et misericordia tutus est. denique et Dominus infirmitatem hominis quem portabat ostendens ait: pater, si fieri potest, transeat a me calix iste, et exemplum discipulis suis distribuens, ut non uoluntatem suam sed Dei faciant, addidit dicens: uerumtamen non quod ego uolo sed quod tu uis. et alio loco dicit: non descendi de caelo, ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me. quodsi filius obaudiuit ut faceret patris uoluntatem, quanto magis seruus obaudire debet ut faciat domini uoluntatem, sicut in epistula sua Iohannes quoque ad faciendam uoluntatem Dei hortatur et instruit dicens: nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. si qui dilexerit mundum, non est caritas patris in illo, quia omne quod in mundo est concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi quae non est a patre sed ex concupiscentia mundi. et mundus transibit et concupiscentia eius: qui autem fecerit Dei uoluntatem manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum. qui in aeternum manere uolumus Dei qui aeternus est uoluntatem facere debemus. Yoluntas autem Dei est quam Christus et fecit et docuit. humilitas in conuersatione, stabilitas in fide, uerecundia in uerbis, in factis iustitia, in operibus misericordia, in moribus disciplina, iniuriam facere non nosse et factam posse tolerare, cum fratribus pacem tenere, Dominum toto corde diligere, amare in illo quod pater est, timere quod Deus est, Christo nihil omnino . 3 Matth. 26, 39. 6 Io. 6, 38. 12 I Io. 2,15 sq. 1 sed] deus sed Ssed deus exp. m.2 2 dominus SW GV, deus v inflrmitate SW 3 iste calix a me G 4 et om. S tribuens WGv 6 uis OIJL Wv dicit om. W 8 me misit W G 9 uoluntatem patris W 10 iohannis S 11 dei uoluntatem Wv 13 quis Gv caritas] dilectio W 15 carnis..concupiscentia om. S est om. G 17 mundi] saeculi W transit G 18 uoluntatem dei WGv 19 et om. G 20 deus Gl 22 est] et W et om. G docuit et fecit W 24 in factis W 8. I. m. 2 25 nosse] posse W posse om. G 26 dominum SV, deum WGv 27 omnino nihil G . praeponere, quia nec nobis quicquam ille praeposuit, caritati eius inseparabiliter adhaerere, cruci eius fortiter ac fidenter adsistere, quando de eius nomine et honore certamen est, exhibere in sermone constantiam qua confitemur, in quaestione fiduciam qua congredimur, in morte patientiam qua coronamur: hoc est coheredem Christi uelle esse, hoc est praeceptum Dei facere, hoc est uoluntatem patris inplere.