<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Nec hoc solum, fratres dilectissimi, animaduertere et intellegere  <lb/>
            debemus, quod appellemus patrem qui sit in caelis, sed coniungimus <lb/>
            et dicimus pater noster, idest eorum qui credunt, <lb n="5"/>
            eorum qui per eum sanctificati et gratiae spiritalis natiuitate reparati <lb/>
            filii Dei esse coeperunt. quae uox Iudaeos etiam perstringit <lb/>
            et percutit, quia Christum sibi per prophetas adnuntiatum <lb/>
            et ad se prius missum non tantum spreuerunt infideliter sed et <lb/>
            crudeliter necauerunt: qui iam non possunt patrem Dominum <lb n="10"/>
            uocare, cum Dominus eos confundat et redarguat dicens: uos de <lb/>
            diabolo patre nati estis et concupiscentias patris <lb/>
            uestri facere uultis. ille enim homicida fuit ab <lb/>
            initio et in ueritate non stetit, quia ueritas non est <lb/>
             in illo. et per Esaiam prophetam Deus clamat indignans: <lb n="15"/>
            filios generaui et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt. <lb/>
            agnouit bos possessorem suum et asinus <lb/>
            praesepium domini sui: Israel autem me non cognouit <lb/>
            et populus me non intellexit. uae genti peccatrici, <lb/>
             populo pleno peccatis, semen nequam, filii <lb n="20"/>
            scelesti. dereliquistis Dominum et in indignationem <lb/>
            misistis illum sanctum Israel. in quorum exprobrationem <lb/>
            christiani quando oramus pater noster dicimus, quia <lb/>
            noster esse iam coepit et Iudaeorum qui eum dereliquerunt esse <lb/>
             desiuit. nec peccator populus potest esse filius, sed quibus remissa

<note type="footnote"> 11 Io. 8, 44. 16 Es. 1, 2 sq. </note>

<note type="footnote"> 3 hoc om. <hi rend="italic">S</hi> 4 appellamus <hi rend="italic">G</hi> 5 id est <hi rend="italic">W s. Z. m. 2</hi> eorum qui <lb/>
            credunt <hi rend="italic">om. G</hi> 7 fili <hi rend="italic">S</hi> etiam iudaeos <hi rend="italic">v,</hi> iudeos <hi rend="italic">G</hi> 8 quia <hi rend="italic">S,</hi> qui <lb/>
            <hi rend="italic">WGv</hi> sibi <hi rend="italic">om. G</hi> 9 inf. spreu. <hi rend="italic">v</hi> et <hi rend="italic">om. v</hi> 10 deum <hi rend="italic">Wv</hi> 11 arguat <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 12 diabulo <hi rend="italic">S</hi> conctipiscentiam <hi rend="italic">G</hi> 14 in <hi rend="italic">om. G</hi> 15 in <lb/>
            <hi rend="italic">limo G</hi> eseiam <hi rend="italic">S</hi> et indignans <hi rend="italic">S</hi> 16 generaui] genui <hi rend="italic">W</hi> 17 bus S <lb/>
            SUtUD <hi rend="italic">eras. in W, om. G</hi> 18 praesaepium <hi rend="italic">SG,</hi> presepe <hi rend="italic">W</hi> istr <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            agnouit <hi rend="italic">W</hi> 19 popnlus mens <hi rend="italic">Gv</hi> gens peccatrix populus plenus <hi rend="italic">Wv et<lb/>
             Cypriantis test. I 3 p. 40</hi>. 20 nequam] pessimum <hi rend="italic">test. I. c</hi>. fili <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            21 scelesti] sine lege <hi rend="italic">test. 1. c.; cf. Gronou. obs. p. 322</hi> 22 illum <hi rend="italic">om. G</hi> <lb/>
            istrahel <hi rend="italic">Setsic saepius</hi> exprobratione <hi rend="italic">G</hi> 23 christiani <hi rend="italic">om. G</hi> patrem <lb/>
            nostrum <hi rend="italic">G</hi> 24 iam <hi rend="italic">om. W Gv</hi> dereliquerunt <hi rend="italic">SG1,</hi> reliquerunt <hi rend="italic">WGH</hi> <lb/>
            desiit <hi rend="italic">W Gv</hi> </note>

<note type="footnote"> m. </note>

<note type="footnote"> 18 </note> <lb n="25"/>


<pb n="274"/>
            peccatorum datur, eis filiorum nomen adscribitur, eis et aeternitas <lb/>
            repromittitur Domino ipso dicente: omnis qui facit <lb/>
            peccatum seruus est. seruus autem non manet in <lb/>
            domo in aeternum, filius manet in aeternum. 
</p></div></div></body></text></TEI>