Nec hoc solum, fratres dilectissimi, animaduertere et intellegere debemus, quod appellemus patrem qui sit in caelis, sed coniungimus et dicimus pater noster, idest eorum qui credunt, eorum qui per eum sanctificati et gratiae spiritalis natiuitate reparati filii Dei esse coeperunt. quae uox Iudaeos etiam perstringit et percutit, quia Christum sibi per prophetas adnuntiatum et ad se prius missum non tantum spreuerunt infideliter sed et crudeliter necauerunt: qui iam non possunt patrem Dominum uocare, cum Dominus eos confundat et redarguat dicens: uos de diabolo patre nati estis et concupiscentias patris uestri facere uultis. ille enim homicida fuit ab initio et in ueritate non stetit, quia ueritas non est in illo. et per Esaiam prophetam Deus clamat indignans: filios generaui et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt. agnouit bos possessorem suum et asinus praesepium domini sui: Israel autem me non cognouit et populus me non intellexit. uae genti peccatrici, populo pleno peccatis, semen nequam, filii scelesti. dereliquistis Dominum et in indignationem misistis illum sanctum Israel. in quorum exprobrationem christiani quando oramus pater noster dicimus, quia noster esse iam coepit et Iudaeorum qui eum dereliquerunt esse desiuit. nec peccator populus potest esse filius, sed quibus remissa 11 Io. 8, 44. 16 Es. 1, 2 sq. 3 hoc om. S 4 appellamus G 5 id est W s. Z. m. 2 eorum qui credunt om. G 7 fili S etiam iudaeos v, iudeos G 8 quia S, qui WGv sibi om. G 9 inf. spreu. v et om. v 10 deum Wv 11 arguat S 12 diabulo S conctipiscentiam G 14 in om. G 15 in limo G eseiam S et indignans S 16 generaui] genui W 17 bus S SUtUD eras. in W, om. G 18 praesaepium SG, presepe W istr S agnouit W 19 popnlus mens Gv gens peccatrix populus plenus Wv et Cypriantis test. I 3 p. 40 . 20 nequam] pessimum test. I. c . fili S 21 scelesti] sine lege test. 1. c.; cf. Gronou. obs. p. 322 22 illum om. G istrahel Setsic saepius exprobratione G 23 christiani om. G patrem nostrum G 24 iam om. W Gv dereliquerunt SG1, reliquerunt WGH desiit W Gv m. 18 peccatorum datur, eis filiorum nomen adscribitur, eis et aeternitas repromittitur Domino ipso dicente: omnis qui facit peccatum seruus est. seruus autem non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum.