<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Euangelica praecepta, fratres dilectissimi, nihil sunt aliud  <lb/>
            quam magisteria diuina, fundamenta aedificandae spei, firmamenta <lb/>
            conroborandae fidei, nutrimenta fouendi cordis, gubernacula <lb/>
             dirigendi itineris, praesidia obtinendae salutis, quae dum docibiles <lb n="5"/>
            credentium mentes in terris instruunt, ad caelestia regna <lb/>
            perducunt. multa et per prophetas seruos suos dici Deus uoluit <lb/>
            et audiri: sed quanto maiora sunt quae filius loquitur, quae Dei <lb/>
            sermo qui in prophetis fuit propria uoce testatur non iam mandans <lb/>
            ut paretur uenienti uia sed ipse ueniens et uiam nobis aperiens <lb n="10"/>
            et ostendens, ut qui in tenebris mortis errantes inprouidi <lb/>
            et caeci prius fuimus luce gratiae luminati iter uitae duce et <lb/>
            rectore Domino teneremus. 
</p></div></div></body></text></TEI>