Euangelica praecepta, fratres dilectissimi, nihil sunt aliud quam magisteria diuina, fundamenta aedificandae spei, firmamenta conroborandae fidei, nutrimenta fouendi cordis, gubernacula dirigendi itineris, praesidia obtinendae salutis, quae dum docibiles credentium mentes in terris instruunt, ad caelestia regna perducunt. multa et per prophetas seruos suos dici Deus uoluit et audiri: sed quanto maiora sunt quae filius loquitur, quae Dei sermo qui in prophetis fuit propria uoce testatur non iam mandans ut paretur uenienti uia sed ipse ueniens et uiam nobis aperiens et ostendens, ut qui in tenebris mortis errantes inprouidi et caeci prius fuimus luce gratiae luminati iter uitae duce et rectore Domino teneremus.