QVOD HIERVSALEM PERDITVRI ESSENT ET TERRAM QVAM ACCEPERANT RELICTVRI. Apud Esaiam prophetam; Terra uestra deserta, ciuitates uestrae igni conbustae: regionem uestram in conspectu uestro alieni comedent eam: et deserta et subuersa a populis alienis derelinquetur filia Sion, sicut casa in uinea et sicut custodia in cucumerario, quasi ciuitas quae expugnatur. et nisi Dominus sabaoth dereliquisset nobis semen, sicut Sodoma fuissemus et sicut Gomorra similes essemus. Item in euangelio Dominus dicit: Hierusalem, Hierusalem, quae interficis prophetas et lapidas missos ad te, quotiens uolui colligere filios tuos sicut gallina pullos sub alas, et noluisti? ecce relinquetur uobis domus uestra deserta., ITEM QVOD ESSENT AMISSVRI LVMEN DOMINI. Apud Esaiam prophetam: Venite, ambulemus in lumine Domini. dimisit enim populum suum domus Israel. Item in euangelio suo: Fuit lumen uerum, quod inluminat. omnem 7 Es. 1, 7 sq. 14 Matth. 23, 37 sq. 19 Es. 2, 5 sq. 21 Io. 1, 9 sq..... 1 cognoscetis A, cognoscite B hii AL fili Ml 2 habrahe M et l . 3 scriptora diuina v; ij yQcuprj Graec. . 3 benedicerentur B te A, illo LMBv; iv aot Graec: . 6 acceperunt A 7 prophetam om. LMBv 8 igne ex igni M erastae LBv , exuste.. M 9 alieni] alienigenao ex alienigena M m. 1, alienigene B deserta et] deserta est A dereliquettxr L . 10 cnstodiarium LMBv cucomerario A, cucumeraria LV 11 et] ut A saboth M 12 roliquisset LMv sicut A, quasi LMBv ■ 13 gomurra A - similes essemus A, similaremur Mv . similarepius LB 14 Juorusalem aiterum om. L interficifl LMB, iuterfecis A, occidis" - 15 npssus A quociens. M, quoties A colligere ALB, con- gregare Mfl gallina) aquila M 16 pnljos suos MB alas suas M" noluisti] non uoluistis L, noiuigtis B V relinquetur AV, remittetur LM, dimittetur B 17 deaerta om. BV 19 prophetam om. LMBv 20 domus AMI, domos MI, dns B, domum Lv; efr. Sabatier bibliorum sacrorum uersiones lat. AnI. II p. 521 21 auo] cata iohannem MBv, om. L hominem uenientem in hunc mundum. in hoc mundo fuit, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non agnouit. Item illic: Qui non crediderit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unici filii Dei. hoc autem est iudicium, quoniam lux uenit in saeculum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. QVOD CIBCVMCISIO PRIMA CARNALIS EVACVATA SIT ET SECVNDA SPIRITALIS REPROMISSA SIT. Apud Hieremiam prophetam: Haec dicit Dominus uiris Iuda et qui inhabitant Hierusalem: renouate inter uos nouitatem et ne seminaueritis in spinis: circumcidite uos Deo uestro et circumcidite praeputium cordis uestri, ne\' exeat sicut ignis ira mea et exurat et non sit qui extinguat. Item Moyses dicit: In nouissimis diebus circumcidet Deus cor tuum et cor seminis tui ad Dominum Deum amandum. Item apud Iesum Naue: Et dixit Dominus ad Iesum: fac tibi cultellos petrinos nimis acutos et adside et circumcide secundo filios Israel. Item Paulus ad Colossenses: Circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione carnis sed in circumcisione Christi. Item quod Adam primus a Deo factus incircumcisus et Abel iustus et Enoch qui Deo placuit et translatus est et Noe qui in terris omnibus ob delicta pereuntibus solus, in quo humanum genus seruaretur, electus est, et Melchisedech sacerdos, secundum cuius ordinem Christus repromissus est: 3 10. 3, 18. sq. 9 Hier. 4, 3 sq. 14 Deuteron. 30, 6. 16 Ios. 5, 2. 18 Col. 2,11. 1 neniens MV 2 agnouit ALM*B V, cognouit M\'v 4 credit B fili AB 5 magis dilexerunt homines M, magis dileierunt LB; . cf. test. III31 9 prophetam om. LMBv 10 in ante hierusalem eras. ia L 11 reminaueritis A 14 dicatiJf\' 16 iesuALM iesuJf, post iesum eras . ue in L cnltcllos) cultros M 17 adside et AL, sede et M, adsidens et B, adsidcns v circumcides B lilios israel secundo M 18 colosenses LMB, et sic saepius 19 non M s. I. m. 2 manus facta A expoliationem ALB 21 et (ante abel) L 8. I. m. 2 macA 22 in terris omnibus ALMBV, terris hominibusque v qui ob M 23 delecta A tunc quod illud signaculum feminis non proficit, signo autem Domini omnes signantur. QVOD LEX PRIOR QVAE PER MOVSEN DATA EST CESSATVRA ESSET. Apud Esaiam prophetam: Tunc manifesti erunt qui signant legem, ne discant. et dices: expecto Deum, qui auertit faciem suam a domo Iacob, et fidens ero in illum. Item in euangelio: Omnes prophetae et lex usque ad Iohannem prophetauerunt. QVOD LEX NOVA DARI HABERET. Apud Micheam prophetam: Quoniam lex de Sion proficiscetur et sermo Domini ab Hierusalem. et iudicabit inter plurimos populos et reuincet et deteget ualidas nationes. Item apud Esaiam prophetam: De Sion enim procedet lex et uerbum Domini ab Hierusalem et iudicabit in gentes. Item in euangelio secundum Matthaeum: Et ecce uox de nube dicens: hic est filius meus dilectissimus, in quo bene sensi: ipsum audite.