Cum in unum Cartaginem conuenissent kalendis Septembribus episcopi plurimi ex prouincia Africa Numidia Mauritania cum presbyteris et diaconibus, praesentibus etiam plebis maxima parte, et lectae essent litterae Iubaiani ad Cyprianum factae, item Cypriani ad Iubaianum rescriptae de haereticis baptizandis quidque postmodum Cypriano Iubaianus idem rescripserit, Cyprianus dixit: audistis, collegae dilectissimi, quid mihi Iubaianus coepiscopus noster scripserit consulens mediocritatem nostram de inlicito et profano haereticorum baptismo quidque ego ei rescripserim, censens scilicet quod semel adque iterum et saepe censuimus haereticos ad ecclesiam uenientes ecclesiae baptismo baptizari et sanctificari oportere. item lectae sunt uobis et aliae Iubaiani litterae quibus pro sua sincera et religiosa deuotione ad epistulam nostram rescribens non tantum consensit, sed etiam instructum se esse confessus gratias egit. superest ut de hac ipsa INCIPIT SENTENTIAE EPISCOPORVM NYMEBO LXXXVII ST, INCIPIT SEN- TENTIAE EPISCOPOEYM L, SENTENTIAE EPISCOPORVM V 5 cartaginem S, carthagine F, chartagini T (conu. kartagini L) kal. STV, kalendas L septembribus LV, sept. S, septembris Tv 6 mauretania LTl 7 praesentibus S, praesente LTv 8 inbazani T ita semper 9 rescriptis S 10 quiq. S iobaianus S, iubainus L 11 dixit om. STl 12 conscripserit T nostram] meam V 13 quidque] et quid v A (sed idem Itb. III. c. 3, 4 quidque) 14 censes S 15 censeuimus S, censemus L sed s . e scr . ni m. 1 16 baptizari et sanctificari] sanctizari S 17 iuuaiani L sencera S 18 ctiara] et A 19 confessus om. TAv agitS hac L s. l. m. 2 28* re singuli quid sentiamus proferamus neminem iudicantes aut a iure communicationis aliquem si diuersum senserit amouentes. neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit, quando habeat omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium tamque iudicari ab alio non possit, quam nec ipse possit alterum iudicare. sed expectemus uniuersi iudicium\' Domini nostri Iesu Christi qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in ecclesiae suae gubernatione et de actu nostro iudicandi.