Secundianus a Thambis dixit: Non debemus haereticos nostra praesumptione decipere, ut in ecclesia Domini nostri Iesu Christi non baptizati ac per hoc remissionem peccatorum non consecuti, cum iudicii dies uenerit, nobis imputent quod per nos non sint baptizati et indulgentiam diuinae gratiae consecuti. propter quod, cum sit una in ecclesia et unum baptisma, quando ad nos conuertuntur, simul cum ecclesia et ecclesiae baptismum consequantur. Item alius Aurelius a Chullabi dixit: Iohannes apostolus in epistula sua posuit: si quis ad uos uenit et doctrinam Christi non habet, nolite eum 22 II lo. 1, 10. 11. 1 octauo Av 2 et om. S 4 quicum S, quicumquo LTAv haeresintiS, haeresi LTAv ueniunt S, uenerit L1, uenerint L2TAv 6 massula S 7 dno nro ihu xpo L1 8 mittens S patrem S permittendis S 9 potestate] potestatem a patrem dei nisi datam permittentes quib. nos successimus eadem potestatem S 13 secundinus S thambis LT, thanbis S, thambeisAw 14 decepere S 15 dñS nr lhsf xpÊ. Tl 17 imputet S 18 non sint consecuti Baluzius una in S, una LTAv 21 chullabi T 22 posuit dicens v uosJ eos A admittere in domum uestram et aue illi ne dixeritis. qui enim dixerit illi aue communicat factis eius malis. quomodo admitti tales temere in domum Dei possunt qui in domum uestram priuatam admitti prohibentur? aut quomodo cum eis sine ecclesiae baptismo communicare possumus, quibus si aue tantum dixerimus factis eorum malis communicamus ? Litteus a Gemellis dixit: Caecus caecum si ducat, ambo in foueam cadent. cum ergo haereticos constet non posse inluminare quemque utpote caecos, baptisma eorum non ualet. Natalis ab Oea dixit: Tam ego praesens, quam pompeius Sabratensis, quam etiam Dioga Leptimagnensis, qui mihi mandauerunt corpore quidem absentes, spiritu praesentes, censemus quod et collegae nostri, quod haeretici communicationem habere nobiscum non possunt, nisi ecclesiastico baptismo baptizati fuerint.