<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa013.opp-lat1"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">Crescens a Cirta dixit:</title></ab><p>Tanto coetu sanctissimorum consacerdotum lectis litteris Cypriani  <lb/>
            dilectissimi nostri ad Iubaianum itemque ad Stephanum, <lb/>
            quae tantum in se <hi rend="italic">sanctissimorum</hi> testimonio rum descendentium <lb/>
            ex scripturis deificis continent, ut merito omnes per <lb/>
             Dei gratiam adunati consentire debeamus, censeo ergo omnes <lb n="10"/>
            haereticos et schismaticos qui ad catholicam ecclesiam uoluerint <lb/>
            uenire non ante ingredi, nisi exorcizati et baptizati prius fuerint, <lb/>
            exceptis his sane qui in ecclesia [catholica] fuerint ante baptizati: <lb/>
            ii tamen per manus inpositionem in paenitentia ecclesiae <lb/>
            reconcilientur. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>