Crescens a Cirta dixit: Tanto coetu sanctissimorum consacerdotum lectis litteris Cypriani dilectissimi nostri ad Iubaianum itemque ad Stephanum, quae tantum in se sanctissimorum testimonio rum descendentium ex scripturis deificis continent, ut merito omnes per Dei gratiam adunati consentire debeamus, censeo ergo omnes haereticos et schismaticos qui ad catholicam ecclesiam uoluerint uenire non ante ingredi, nisi exorcizati et baptizati prius fuerint, exceptis his sane qui in ecclesia [catholica] fuerint ante baptizati: ii tamen per manus inpositionem in paenitentia ecclesiae reconcilientur.