Alius Saturninus ab Auitinis dixit: Si potest antichristus dare alicui gratiam Christi, possunt et haeretici baptizare qui appellati sunt antichristi. Quintus ab Aggya dixit: Ille potest dare aliquid qui aliquid habet. haeretici autem quid possunt dare, quos constat nihil habere? Alius Iulianus a Marcelliana dixit: Si potest homo duobus dominis seruire, Deo et mamonae, potest et baptisma duobus seruire, christiano et haeretico.