Donatus a Cibaliana dixit: Ego unam ecclesiam et unum baptismum eius noui. si est qui dicat esse aput haereticos baptismi gratiam, ante est ut ostendat et probet esse illic ecclesiam. Zosimus a Tharassa dixit: Reuelatione facta ueritatis cedat error ueritati, quia et Petrus qui prius circumcidebat cessit Paulo ueritatem praedicanti. 1 alius om. v a tucga S, attu.ca. T, a thucca v 3 marcion-baptismum] marcionis baptismum eius noui sic est qui dicat esse aput haereticos baptismi gratiam ante est ut ostendat S 5 et quomodo T sacerdotes... qui om. T seruat S 6 hostis S 8 a ex an S 9 in om. e 10 battizat T peccatori commn II post haec deest totum folium in S 11 ululis] uaulis coni. Sarduinus 15 aecclesia. T baptisma v noui si est] nobis uindico etsi est T sed etsi s. l. et uindico in marg . 16 ante om. T in ras.. 20 circum cedebat M ueritate M Iulianus a Thelepte dixit: Scriptum est: nemo potest aliquid accipere, nisi datum fuerit illi de caelo. si haeresis de caelo est potest et baptisma dare. Faustus a Timida regia dixit: Non sibi blandiantur qui haereticis patrocinantur. qui pro haereticis ecclesiastico baptismo intercedit illos christianos et nos haereticos facit. Geminius a Furnis dixit: Quidam de collegis haereticos praeponere sibi possunt, nobis non possunt. et ideo quod semel decreuimus tenemus ut haereticos uenientes baptizemus.