<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa013.opp-lat1"><div n="52" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">Alias Saturninus a Tucca dixit:</title></ab><p> Gentiles quamuis idola colant, tamen summum Deum patrem <lb/>
            creatorem cognoscunt et confitentur. in hunc Marcion <lb/>
            blasphemat: et quidam non erubescunt Marcionis baptismum <lb/>
            probare. quomodo tales sacerdotes sacerdotium Dei aut seruant<lb n="5"/>
            aut uindicant qui hostes Dei non baptizant et sic illis <lb/>
            communicant? 
</p></div><div n="53" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">marcellus a Zama dixit:</title></ab><p> Cum peccata non nisi in ecclesiae baptismo remittantur, qui <lb/>
            haereticum non baptizat peccatori communicat. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="54" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">Irenaeus ab Vlulis dixit:</title></ab><p> Si ideo ecclesia haereticum non baptizat, quod dicatur iam <lb/>
            baptizatus esse, haeresis maior est. 
</p></div></div></body></text></TEI>