Alias Saturninus a Tucca dixit: Gentiles quamuis idola colant, tamen summum Deum patrem creatorem cognoscunt et confitentur. in hunc Marcion blasphemat: et quidam non erubescunt Marcionis baptismum probare. quomodo tales sacerdotes sacerdotium Dei aut seruant aut uindicant qui hostes Dei non baptizant et sic illis communicant? marcellus a Zama dixit: Cum peccata non nisi in ecclesiae baptismo remittantur, qui haereticum non baptizat peccatori communicat. Irenaeus ab Vlulis dixit: Si ideo ecclesia haereticum non baptizat, quod dicatur iam baptizatus esse, haeresis maior est.