Ahymmus ab Ausuaga dixit: Nos unum baptismum accepimus, et ipsum exercemus. qui autem dicit quia haereticis licet baptizare, ipse duos baptismos facit. Saturninus a victoriana dixit: Si licet haereticis baptizare, excusati sunt et defensi inlicita facientes, nec uideo quare eos aut Christus aduersarios suos aut apostolus antichristos appellauerit. 2 remissa S, remissionem Av 4 aliquis S potest S, possit 2\'1 5 uenantibus L thimiisa L, thinusa T, tinisa Av 7 et commendatam T 8 consernaret LTAv adulteretur L 11 inuiolatam] inunatam L custodibismus L1, custodiemus v 12 moecis STl prodemus v 15 ahymmus SL et codd. Aug., ahymnus Tv ausuago S, ausuagga L, adansoagga T dixit om. S 16 baptisma Av tenemus et exercemus v 17 quia et Av duo baptismata v 19 uictorina S 20 licita coni. Marshal 21 christi Tl 22 antichristus S Alias Saturninus a Tucca dixit: Gentiles quamuis idola colant, tamen summum Deum patrem creatorem cognoscunt et confitentur. in hunc Marcion blasphemat: et quidam non erubescunt Marcionis baptismum probare. quomodo tales sacerdotes sacerdotium Dei aut seruant aut uindicant qui hostes Dei non baptizant et sic illis communicant? marcellus a Zama dixit: Cum peccata non nisi in ecclesiae baptismo remittantur, qui haereticum non baptizat peccatori communicat. Irenaeus ab Vlulis dixit: Si ideo ecclesia haereticum non baptizat, quod dicatur iam baptizatus esse, haeresis maior est.