<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa013.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">Nemesianus a Thubunas dixit:</title></ab><p> Baptisma quod dant haeretici et schismatici non esse uerum <lb/>
            ubique in scripturis sanctis declaratum est, quoniam ipsi <lb/>
            praepositi eorum falsi Christi sunt et falsi prophetae dicente Dcmino <lb/>
            per Salomonem: qui fidens est falsis hic pascit <lb n="15"/>
            uentos, idem autem ipse sequitur aues uolantes. <lb/>
            deseruit enim uias uineae suae, semitas uero agelli <lb/>
            sui errauit. ingreditur autem per auia loca adque <lb/>
            arida et terram destinatam in sitim, contrahit <lb/>
            autem manibus infructuosa. et iterum: ab aqua autem <lb n="20"/>
            aliena abstine nec de fonte extraneo biberis, ut

<note type="footnote"> 15 Prou. 9, 12. 20 Prou. 9, 18. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 thomagade ST, thamocade L, thamugade Av dixit om. S</hi><lb/>
            2 omnem scripturam <hi rend="italic">v</hi> 3 ergo] <hi rend="italic">tainen v; cf. 441, 10 expremere S</hi> <lb/>
            4 ut <hi rend="italic">LT,</hi> ut ab <hi rend="italic">S, om. Av; cf. 458, 2</hi> 5 debere] uidere <hi rend="italic">T sed s. I</hi>. non <lb/>
            uidentur perenne <hi rend="italic">SLTX</hi> 9 <hi rend="italic">baptizaui LT et Zonaras,</hi> baptizari <lb/>
            <hi rend="italic">Sv et om. TLl</hi> inter laicos <hi rend="italic">v</hi> 10 recepi <hi rend="italic">L et Zonaras,</hi> recipi <hi rend="italic">Tv,<lb/>
             om. S</hi> 11 thubnnis <hi rend="italic">A"</hi> dixit <hi rend="italic">om. STl</hi> 12 quod] quo <hi rend="italic">S</hi> 14 christiani <lb/>
            <hi rend="italic">Baluzius 15 solomonem S in falsis LTAv 16 uentus S</hi> idem <lb/>
            <hi rend="italic">autem T in ras. 17 deserit Av</hi> enim <hi rend="italic">S LT, autem SlA</hi> semitas <lb/>
            <hi rend="italic">SLT1,</hi> et a aemitis <hi rend="italic">T*,</hi> et a semita <hi rend="italic">A (roli"</hi> łrĮ <foreign xml:lang="grc">ἅξο</foreign>v<foreign xml:lang="grc">ας-πεπλά</foreign>v<foreign xml:lang="grc">ηται</foreign> <lb/>
            <hi rend="italic">uero exp. T* 18 errat A ingredimur Tl, et ingreditur A</hi> auia] <lb/>
            deuia <hi rend="italic">T,</hi> abdita <hi rend="italic">S</hi> 19 in siti <hi rend="italic">LT,</hi> siti <hi rend="italic">A</hi> coatrait <hi rend="italic">T,</hi> consequitur A <lb/>
            20 autem <hi rend="italic">exp. T</hi> infructuosam <hi rend="italic">S,</hi> infructuosae <hi rend="italic">T</hi> autem <hi rend="italic">om. v</hi> <lb/>
            21 alia <hi rend="italic">LT</hi> abstinete <hi rend="italic">LT</hi> nec] te et <hi rend="italic">v</hi> extraneo] alieno <hi rend="italic">v</hi> ne biberis <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi>. </note> <lb/>


<pb n="439"/>
            longum uiuas tempus, adiciantur etiam tibi anni <lb/>
            uitae. et in euangelio diuina sua uoce Dominus noster Christus <lb/>
            locutus est dicens: nisi si quis renatus fuerit ex aqua <lb/>
            et spiritu, non potest introire in regnum Dei. hic <lb/>
             est Spiritus qui ab initio ferebatur super aquam. neque enim <lb n="5"/>
            Spiritus sine aqua separatim <hi rend="italic">operari</hi> potest nec aqua sine Spiritu. <lb/>
            male ergo sibi quidam interpretantur ut dicant, quod per manus <lb/>
            impositionem Spiritum sanctum accipiant et sic recipiantur, cum <lb/>
            manifestum sit utroque sacramento debere eos renasci in ecclesia <lb/>
             catholica. tunc poterunt filii Dei esse dicente apostolo: curantes <lb n="10"/>
            seruare unitatem spiritus in coniunctione pacis, <lb/>
            unum corpus et unus spiritus, sicut uocati <lb/>
            estis in una spe uocationis uestrae, unus Dominus, <lb/>
            una fides, unum baptisma. haec omnia ecclesia catholica <lb/>
             loquitur. et iterum in euangelio dicit Dominus: quod natum <lb n="15"/>
            est de carne caro est, et quod natum est de spiritu <lb/>
            spiritus est, quia Deus spiritus est, et ex Deo natus <lb/>
            est. ergo omnes haeretici et schismatici omnia quaecumque <lb/>
            faciunt carnalia sunt dicente apostolo: manifesta sunt <lb/>
             enim opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, <lb n="20"/>
            incestum, idololatriae seruitus, ueneficia, <lb/>
            inimicitiae, certamina, zelus, ira, diuisiones, <lb/>
            haereses et his similia: de quibus praedixi uobis, <lb/>
            sicut praedico, quoniam quicumque haec faciunt <lb/>
             regnum Dei non hereditabunt. condemnat

<note type="footnote"> 3 lo. 3, 5. 10 Eph. 4, 3 sq. 15 Io. 3, 6, 19 Gal. 5, 19 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 diciantur <hi rend="italic">S</hi> 2 iesus christus <hi rend="italic">v</hi> 3 si <hi rend="italic">om. LTv</hi> 4 spu sco <hi rend="italic">T<lb/>
             5 sps scs Ll</hi> aquas v <hi rend="italic">6 separatim operari scripsi, separari SLT, operari <lb/>
            ÅV</hi> neque <hi rend="italic">v</hi> 7 quidam sibi <hi rend="italic">S</hi> quod <hi rend="italic">om. L T</hi> manus <hi rend="italic">add. in marg. L</hi> <lb/>
            8 interpositionem <hi rend="italic">S</hi> et sic recipiantur <hi rend="italic">exp. T</hi> 10 et tunc <hi rend="italic">T,</hi> tunc <lb/>
            quippe v potuerunt <hi rend="italic">S,</hi> poterint <hi rend="italic">L,</hi> posse <hi rend="italic">ex</hi> poterunt <hi rend="italic">T</hi> fili <hi rend="italic">ST\',</hi> filios <lb/>
            T2 11 coniunctionem <hi rend="italic">STl</hi> 13 unam <hi rend="italic">S</hi> spe* <hi rend="italic">T,</hi> spem <hi rend="italic">S</hi> quia <lb/>
            unus <hi rend="italic">T</hi> 14 baptisma] unus deus <hi rend="italic">add. v</hi> in ecclesia <hi rend="italic">TL</hi> 17 ez] de <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            18 omnia <hi rend="italic">S</hi> 19 manifestae <hi rend="italic">S</hi> 20 enim sunt <hi rend="italic">Av</hi> operae <hi rend="italic">S</hi> fornicationis <lb/>
            <hi rend="italic">STI</hi> inimmunditiae <hi rend="italic">S</hi> 21 incestus <hi rend="italic">Tl</hi> idolatria <hi rend="italic">L</hi> seruitus <lb/>
            <hi rend="italic">om. v; cf. test. III 64</hi> beneficia <hi rend="italic">Tl</hi> 22 inimitiae <hi rend="italic">S</hi> certamina <hi rend="italic">om. <lb/>
            L</hi> 23 heresis <hi rend="italic">SLT</hi> 25 condempnat <hi rend="italic">T,</hi> condemnant <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="440"/>
            itaque apostolus cum omnibus malis et qui diuisionem faciunt <lb/>
            hoc est schismaticos et haereticos. nisi ergo acceperint baptismum <lb/>
            salutare in ecclesia catholica quae est una, salui esse <lb/>
            non possunt, sed cum carnalibus in iudicio Domini Christi <lb/>
            damnari. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">Ianuarius a Lambese dixit:</title></ab><p> Secundum scripturarum sanctarum auctoritatem decerno haereticos <lb/>
            omnes baptizandos et sic in ecclesiam sanctam admittendos. <lb/>
            </p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">Lucius a Castra Galbae dixit:</title></ab><p> Cum Dominus in euangelio suo dixerit: uos estis sal <lb/>
            terrae. quodsi autem sal fatuus fuerit, in quo condietur? <lb/>
            ex eo ad nihilum ualebit, nisi ut proiciatur <lb/>
            foras et conculcetur ab hominibus, et iterum post resurrectionem <lb/>
            suam mittens apostolos suos mandat dicens: data <lb n="15"/>
            est mihi omnis potestas in caelo et in terra. ite ergo <lb/>
            et docete gentes baptizantes eos in nomine Patris <lb/>
            et Filii et Spiritus sancti. cum ergo manifestum sit haereticos <lb/>
            id est hostes Christi non integram sacramenti habere <lb/>
            confessionem, item schismaticos non posse condire sapientia<lb n="20"/>
            spiritali, cum ipsi ab ecclesia quae una est recedendo infatuati

<note type="footnote"> 11 Matth. 5, 13. 15 Matth. 28,18 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 eos qui <hi rend="italic">Av</hi> 2 est <hi rend="italic">ex</hi> et <hi rend="italic">L m. 2</hi> et haereticos <hi rend="italic">om. S</hi> acciperint <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> baptisma v 3 una est <hi rend="italic">v</hi> 5 damnabuntur <hi rend="italic">v; cf. p. 450,13</hi> <lb/>
            6 a lambes <hi rend="italic">S, salambese L,</hi> a lambaese <hi rend="italic">codd. Aug</hi>. dixit <hi rend="italic">om. S,</hi> dicit <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            7 <hi rend="italic">auctoritatem om. S 8 sanctam om. S</hi> 10 castro A <hi rend="italic">galbae A, galba <lb/>
            LT,</hi> quando S dixit <hi rend="italic">om. S,</hi> dicit <hi rend="italic">T</hi> 12 quodsi S, si <hi rend="italic">LTv</hi> sal <hi rend="italic">L s. I. <lb/>
            m. 2</hi> fatuus S2, fatuum <hi rend="italic">cx</hi> factum <hi rend="italic">L m. 2,</hi> infatu* <hi rend="italic">T,</hi> infatuus Sl, infatuatum <lb/>
            v in quod Ll, iniquo <hi rend="italic">Tl,</hi> id quodA condietur S, salietur <hi rend="italic">TA,</hi> <lb/>
            saluetur <hi rend="italic">L; cf. test. IIIS7</hi> 13 nihil <hi rend="italic">LT</hi> ualebit] ultra <hi rend="italic">s. l. add. T</hi> <lb/>
            14 et foras <hi rend="italic">Tl</hi> hominibus] omnibusS 15 suos <hi rend="italic">mn. L mandauerit v</hi> <lb/>
            16 ergo <hi rend="italic">om. v</hi> 17 omnes gentes <hi rend="italic">v</hi> eos <hi rend="italic">om. S</hi> 19 hostis <hi rend="italic">L</hi> 20 confessionem <lb/>
            habere <hi rend="italic">v</hi> sapientiam <hi rend="italic">S</hi> 21 infatuam contrari <hi rend="italic">S</hi></note> <lb/>


<pb n="441"/>
            contrarii facti sint, fiat sicut scriptum est: domus contrariorum <lb/>
            legis debent emundationem, et consequens eos <lb/>
            qui a contrariis baptizati inquinati sunt primo purgari et tunc <lb/>
            demum baptizari. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">Crescens a Cirta dixit:</title></ab><p>Tanto coetu sanctissimorum consacerdotum lectis litteris Cypriani  <lb/>
            dilectissimi nostri ad Iubaianum itemque ad Stephanum, <lb/>
            quae tantum in se <hi rend="italic">sanctissimorum</hi> testimonio rum descendentium <lb/>
            ex scripturis deificis continent, ut merito omnes per <lb/>
             Dei gratiam adunati consentire debeamus, censeo ergo omnes <lb n="10"/>
            haereticos et schismaticos qui ad catholicam ecclesiam uoluerint <lb/>
            uenire non ante ingredi, nisi exorcizati et baptizati prius fuerint, <lb/>
            exceptis his sane qui in ecclesia [catholica] fuerint ante baptizati: <lb/>
            ii tamen per manus inpositionem in paenitentia ecclesiae <lb/>
            reconcilientur. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">Nicomedes a Segermis dixit:</title></ab><p>Mea sententia haec est ut haeretici ad ecclesiam uenientes  <lb/>
            baptizentur eo quod nullam foris aput peccatores remissionem <lb/>
            peccatorum consequentur.

<note type="footnote"> 1 Prou. 14, 9. </note>

<note type="footnote"> 1 sunt <hi rend="italic">STl</hi> contrariorum <hi rend="italic">om. S</hi> 2 debet <hi rend="italic">u</hi> emundatione purgari <lb/>
            <hi rend="italic">T consequentes Ll</hi> eos] et eoe <hi rend="italic">SaLaT1, esteosau</hi> 3 contraris baptizatis <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> inquinati] in aqua nati <hi rend="italic">S</hi> 5 certens <hi rend="italic">T</hi> dicit <hi rend="italic">T</hi> 6 in tanto <lb/>
            <hi rend="italic">LTAv</hi> sacerdotum <hi rend="italic">S</hi> 7 idemq. <hi rend="italic">T</hi> 8 sanct. test <hi rend="italic">scripsi,</hi> sanctimoniorum <lb/>
            <hi rend="italic">SLT,</hi> sanctissimorum <hi rend="italic">A</hi> descendentium] discentium <hi rend="italic">S,<lb/>
             om. codd. Aug</hi>. 9 deificis] dei magnificis <hi rend="italic">S</hi> 10 debemus <hi rend="italic">Ll</hi> <lb/>
            ergo om. <hi rend="italic">Lv; cf. p. 438, 3</hi> 11 et] siue A chismaticos <hi rend="italic">L</hi> 12 uenire <lb/>
            noluerint <hi rend="italic">A</hi> et baptizati <hi rend="italic">om. S</hi> prius <hi rend="italic">om. A</hi> 13 catholica om. <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            ante <hi rend="italic">L s. I. m. 2</hi> 14 ii tamen <hi rend="italic">scripsi,</hi> ita tamen <hi rend="italic">SLT1,</hi> ita tamen ut <lb/>
            <hi rend="italic">T*Ao paenitentiam Av 15 reconcilietur L1 T1 16 nicomedis S</hi> <lb/>
            secermis <hi rend="italic">S</hi> dicit <hi rend="italic">T</hi> 18 nullum <hi rend="italic">S,</hi> ullam <hi rend="italic">L</hi> peccatoris <hi rend="italic">S,</hi> peccatorem <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 19 consequantur <hi rend="italic">LTAo</hi> </note>

<pb n="442"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>