Venantius a Thinisa dixit: Si maritus peregre proficiscens amico suo commendasset uxorem suam custodiendam, commendatam sibi ille quanta posset diligentia seruaret, ne ab aliquo castitas eius et sanctitas adulteraretur. Christus Dominus et Deus noster ad patrem proficiscens sponsam suam nobis conmendauit. utrumne eam incorruptam et inuiolatam custodimus an integritatem eius et castitatem moechis et corruptoribus prodimus? qui enim baptisma ecclesiae commune cum haereticis facit sponsam Christi adulteris prodit. Ahymmus ab Ausuaga dixit: Nos unum baptismum accepimus, et ipsum exercemus. qui autem dicit quia haereticis licet baptizare, ipse duos baptismos facit. Saturninus a victoriana dixit: Si licet haereticis baptizare, excusati sunt et defensi inlicita facientes, nec uideo quare eos aut Christus aduersarios suos aut apostolus antichristos appellauerit. 2 remissa S, remissionem Av 4 aliquis S potest S, possit 2\'1 5 uenantibus L thimiisa L, thinusa T, tinisa Av 7 et commendatam T 8 consernaret LTAv adulteretur L 11 inuiolatam] inunatam L custodibismus L1, custodiemus v 12 moecis STl prodemus v 15 ahymmus SL et codd. Aug., ahymnus Tv ausuago S, ausuagga L, adansoagga T dixit om. S 16 baptisma Av tenemus et exercemus v 17 quia et Av duo baptismata v 19 uictorina S 20 licita coni. Marshal 21 christi Tl 22 antichristus S