Iader a Midili dixit: Scimus non esse nisi unum baptisma in ecclesia catholica, et ideo non debemus admittere haereticum, nisi baptizatus aput nos fuerit, ne se putet extra ecclesiam catholicam baptizatum esse. Item alius Felix a Marasana dixit: Vna fides, unum baptismum, sed ecclesiae catholicae cui soli licet baptizare. Paulus ab Obba dixit: Me non mouet, si aliquis ecclesiae fidem et ueritatem non uindicat, quando apostolus dicat: quid enim si exciderunt a fide quidam illorum? numquid infidelitas eorum fidem Dei euacuauit? absit. est enim Deus uerax, omnis autem homo mendax. si autem Deus uerax est, quomodo esse aput haereticos baptismi ueritas potest aput quos Deus non est? 2 I Reg. 18, 21. 16 Rom. 3, 3 sq. 1 pelacianus S 2 enim om. A deus deus SL, deus T, dominus deus A, dominus tuus deus v 3 est om. T ecclesia ecclesia est A, ecclesia est S, ecclesia LT 5 ecclesia S 6 confessor et martyr Iader Erasmus; item in Erasmi editione titulus confessor praefigitur episcopo 47. 48. 49. 52. 54. 58. 61. 62. 68. 79. 82., titulus martyr episcopo 72. 76. 80. midili ST, madili L, midila Av 7 baptismum LTA 8 aput] a S fuerit apud nos A 11 alius om. codd. Aug . marazanda T 12 baptisma LA v sole S 14 ab obba SL, a bobba TAv 15 uindicet T 16 si] quia A 17 eorum] illorum A 18 euacuabit T 19 autem ex artem T 20 quomodo autem Sl esse post ueritas A ba- ptismi...p . 453, 2 haereticos om. S Pomponius a Dionysiana dixit: Manifestum est haereticos non posse baptizare et remissam i eccatorum dare qui potestatem non habent ut aut soluere aut ligare aliquid in terris possint. Venantius a Thinisa dixit: Si maritus peregre proficiscens amico suo commendasset uxorem suam custodiendam, commendatam sibi ille quanta posset diligentia seruaret, ne ab aliquo castitas eius et sanctitas adulteraretur. Christus Dominus et Deus noster ad patrem proficiscens sponsam suam nobis conmendauit. utrumne eam incorruptam et inuiolatam custodimus an integritatem eius et castitatem moechis et corruptoribus prodimus? qui enim baptisma ecclesiae commune cum haereticis facit sponsam Christi adulteris prodit.