<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa013.opp-lat1"><div n="37" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">Vincentius a Thibari dixit:</title></ab><p> Haereticos scimus esse peiores quam ethnicos. si conuersi ad<lb n="5"/>
            Dominum uenire uoluerint, habent utique regulam ueritatis <lb/>
            quam Dominus praecepto diuino mandauit apostolis dicens: ite, <lb/>
            in nomine meo manum inponite, daemonia expellite. <lb/>
            et alio loco: ite et docete gentes tinguentes eas <lb/>
            in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. ergo<lb n="10"/>
            primo per manus inpositionem in exorcismo, secundo per baptismi <lb/>
            regenerationem, tunc possunt ad Christi pollicitationem <lb/>
            peruenire: alias autem non debere. 
</p></div></div></body></text></TEI>