Vincentius a Thibari dixit: Haereticos scimus esse peiores quam ethnicos. si conuersi ad Dominum uenire uoluerint, habent utique regulam ueritatis quam Dominus praecepto diuino mandauit apostolis dicens: ite, in nomine meo manum inponite, daemonia expellite. et alio loco: ite et docete gentes tinguentes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. ergo primo per manus inpositionem in exorcismo, secundo per baptismi regenerationem, tunc possunt ad Christi pollicitationem peruenire: alias autem non debere.