<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa013.opp-lat1"><div n="37" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">Vincentius a Thibari dixit:</title></ab><p> Haereticos scimus esse peiores quam ethnicos. si conuersi ad<lb n="5"/>
            Dominum uenire uoluerint, habent utique regulam ueritatis <lb/>
            quam Dominus praecepto diuino mandauit apostolis dicens: ite, <lb/>
            in nomine meo manum inponite, daemonia expellite. <lb/>
            et alio loco: ite et docete gentes tinguentes eas <lb/>
            in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. ergo<lb n="10"/>
            primo per manus inpositionem in exorcismo, secundo per baptismi <lb/>
            regenerationem, tunc possunt ad Christi pollicitationem <lb/>
            peruenire: alias autem non debere. 
</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">Marcus a Maothari dixit:</title></ab><p> Mirandum non est, si haeretici hostes adque inpugnatores <lb n="15"/>
            ueritatis rem sibi uindicant potestatis et dignationis alienae. <lb/>
            illud mirandum est quod quidam nostri praeuaricatores ueritatis <lb/>
            haereticis suffragantur et christianis aduersantur. propterea decreuimus <lb/>
            haereticos baptizandos esse. 
</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">Sattius a Sicilibba dixit:</title></ab><p rend="script"> Si haereticis in baptismo suo peccata donantur, sine causa ad <lb/>
            ecclesiam ueniunt. nam cum in die iudicii peccata sint quae 



<note type="footnote"> 7 Marc. 16, 17. (?) 9 Matth. 28,19. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 duo] unum <hi rend="italic">v</hi> faciant <hi rend="italic">T</hi> 2 cum ex co <hi rend="italic">T</hi> haeresis <hi rend="italic">aLTI</hi> <lb/>
            sunt <hi rend="italic">S</hi> numero] nomine 8 4 dhibari <hi rend="italic">T</hi> 5 esse] illos esse <hi rend="italic">LT\'</hi> <lb/>
            si] si ergo <hi rend="italic">v</hi> a dno <hi rend="italic">L</hi> 6 uoluerunt <hi rend="italic">STl</hi> habemus v 9 et <hi rend="italic">(post</hi> ite) <lb/>
            om. <hi rend="italic">T</hi> tinguentes] baptizantes <hi rend="italic">v et 8. l. m. 2 L</hi> eos <hi rend="italic">v</hi> 10 fili <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            11 primum <hi rend="italic">ex</hi> primus <hi rend="italic">T</hi> 12 tunc <hi rend="italic">eocp. in T</hi> 13 uenire <hi rend="italic">Av</hi> autemj <lb/>
            fieri censeo <hi rend="italic">add. Av,</hi> fieri <hi rend="italic">add. LT et codd. Aug.; cf. 440, 5</hi> 14 mac- <lb/>
            <hi rend="italic">tari Av,</hi> machari <hi rend="italic">T</hi> 16 <hi rend="italic">sibi rem A potestati S</hi> alienae om. <hi rend="italic">T in <lb/>
            ras</hi>. 17 illud] sed illud <hi rend="italic">v,</hi> illud autem <hi rend="italic">T</hi> 18 quapropter <hi rend="italic">T</hi> decernimus <lb/>
            <hi rend="italic">Av</hi> 20 satius <hi rend="italic">A</hi> sicilibra <hi rend="italic">T</hi> 21 sua <hi rend="italic">v</hi> donantur] sunt quae <lb/>
            puniuntur donantur &lt;S </note> <lb/>


<pb n="451"/>
            puniuntur, nihil est quod timere possint haeretici de iudicio <lb/>
            Christi, si sunt remissionem peccatorum consecuti. 
</p></div></div></body></text></TEI>