<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa013.opp-lat1"><div n="34" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">Item alius Ianuarius Muzulensis dixit:</title></ab><p>Miror quod cum omnes confiteantur unum esse baptismum,  <lb/>
            non omnes intellegant eiusdem baptismi unitatem. ecclesia enim <lb/>
            et haeresis duae et diuersae res sunt. si haeretici habent baptisma, <lb n="10"/>
            nos non habemus: si autem nos habemus, haeretici habere <lb/>
            non possunt. dubium autem non est ecclesiam solam baptismum <lb/>
            Christi possidere quae sola possideat et gratiam Christi <lb/>
            et ueritatem. 
</p></div></div></body></text></TEI>