Item alius Ianuarius Muzulensis dixit: Miror quod cum omnes confiteantur unum esse baptismum, non omnes intellegant eiusdem baptismi unitatem. ecclesia enim et haeresis duae et diuersae res sunt. si haeretici habent baptisma, nos non habemus: si autem nos habemus, haeretici habere non possunt. dubium autem non est ecclesiam solam baptismum Christi possidere quae sola possideat et gratiam Christi et ueritatem.