Castus a Sicca dixit: Qui contempta ueritate praesumit consuetudinem sequi aut circa fratres inuidus est et malignus quibus ueritas reuelatur aut circa Deum ingratus cuius inspiratione ecclesia eius instruitur. Eucratins a Thenis dixit: Fidem nostram et baptismatis gratiam et legis ecclesiasticae regulam Dominus et Deus noster Iesus Christus suo ore apostolos docens perimpleuit dicens: ite et docete gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. falsum ergo haereticorum baptisma et iniquum a nobis pellendum est et omni contestatione refutandum, de quorum ore uirus, non uita, nec gratia caelestis, sed blasphemia trinitatis exprimitur. et ideo uenientes ad ecclesiam haereticos integro et catholico baptismate baptizari debere manifestum est, ut a 17 Matth. 28,19. 1 lauatio TAv ab] ad L intingnuntur S, tinguntur LTAv; cf. p. 444,11 3 remissione S 4 consequitur ST . cor L1 uenient T\' morto S\' 5 cognitio S, agnito v 6 reuertantur S 7 baptismo T ecclesia catholica Av et om. LTAv debere manifestum S, debebunt LTAv 9 caustus S 12 ingratus est Av spiratione S 14 euchrarius L, euchratius v thanis Tl 15 nostram et] n. a S 16 regulae S deus et dominus TAv, da dno L apostolus SL 17 et om. LTA omnes gentes Av 18 eas L T fili S 19 iniqum SL 20 contestatione SLTVA, detestatione v ore] more S 21 uita nec A, uitari ct SLIT., uita non T2, uita et L* 22 had ecclesia S 23 baptismatae baptizare S a om. L blasphemia SLTAv, blasphemiae v blasphema sua praesumptione purificati possint Spiritus sancti gloria reformari. Libosus a Vaga dixit: In euangelio Dominus, ego sum, inquit, ueritas. non dixit: ego sum consuetudo. itaque ueritate manifestata cedat consuetudo ueritati, ut etsi in praeteritum quis in ecclesia haereticos non baptizabat, nunc baptizare incipiat.