<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa013.opp-lat1"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">Alius Felix ab Vthina dixit:</title></ab><p> Nemini dubium est, sanctissimi consacerdotes, non in tantum <lb/>
            posse humanam praesumptionem, quantum Domini nostri <lb/>
            Christi adorandam et uenerabilem maiestatem. memores ergo <lb/>
            periculi hoc quoque non tantum obseruare debemus, uerum etiam <lb/>
            ab omnibus nobis confirmare, ut omnes haeretici qui ad sinum <lb n="15"/>
            matris ecclesiae adcurrunt baptizentur, ut mens haeretica quae <lb/>
            diuturna tabe polluta est sanctificatione lauacri purgata in melius <lb/>
            reformetur. 
</p></div></div></body></text></TEI>