<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa013.opp-lat1"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">.Primus a Misgirpa dixit:</title></ab><p>Censeo omnem hominem ab haeresi uenientem baptizandum. <lb/>
            frustra enim illic putat se esse baptizatum, cum non sit baptisma <lb n="15"/>
            nisi in ecclesia unum et uerum,: quia et Deus unus e.t <lb/>
            fides una et ecclesia una est, in qua stat unum baptisma sanctitas <lb/>
            et cetera. nam quae foris exercentur nullum habent salutis <lb/>
            effectum. 
</p></div></div></body></text></TEI>