.Primus a Misgirpa dixit: Censeo omnem hominem ab haeresi uenientem baptizandum. frustra enim illic putat se esse baptizatum, cum non sit baptisma nisi in ecclesia unum et uerum,: quia et Deus unus e.t fides una et ecclesia una est, in qua stat unum baptisma sanctitas et cetera. nam quae foris exercentur nullum habent salutis effectum.