Monnulus a Girba dixit: Ecclesiae [catholicae] matris nostrae ueritas [semper] aput nos, fratres, et mansit et manet, eo quod in baptismate est trinitas Domino nostro dicente: ite et baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. cum ergo manifesto sciamus haereticos non habere nec Patrem nec Filium nec Spiritum sanctum, debent uenientes ad ecclesiam matrem nostram uenire, renasci et baptizari, ut cancer quod habebant et damnationis iram et erroris offecturam per sanctum et caeleste lauacrum sanctificetur. Secundinus a Cedias dixit: Cum Dominus noster Christus dicat: qui mecum non est aduersum me est, et Iohannes apostolus eos qui ab ecclesia exeunt antichristos dicat, indubitanter hostes Christi quique antichristi nominati sunt gratiam baptismi salutaris ministrare non possunt. et ideo censeo eos qui de insidiis haereticorum confugiunt ad ecclesiam baptizandos esse a nobis qui amici appellati sumus Dei de eius dignatione. 4 Matth. 28,19. 12 Matth. 12,30. 1 monnullus L, monnulius T, munnulus v, mommillns Concil . girha S, gibar T dicit T (\'in cod. V omnes fere deinceps episcopi sententiis suis hanc formulam praemittunt IN PACE\' Rigaltiw) 2 catholicae om. S ueritatis L semper om. S, post fratres ponit A 3 prius et om. A eo quod S, et uel Lv, uel AT. (eras. m.2) in S, maximein LTAv baptismati est trinitas S, baptismatis (baptismi A) trinitate LTAv 4 item et T1, ite A 5 cum in ras. T1 6 manifeste LTv scimus Tl 8 uenire] uere Av nasci LT 9 habeant Ll ira* Tr ira Av et om. T offectura* T, offectura uel offensa codd. Aug.y effectura v 10 caelestem ST, caelestae L sanctifecetur 8 11 accedias T, acedius L, a chezas Cone., a quida coni. Harduinus 12 non est mecum Lv 13 aduersus v apostolos S I 15 gratia S 16 et om. S 18 dei om. ST et codd. Aug . de om. T eius corr. in dei T Felix a Bagai dixit: Sicut caecus caecum ducens sic in foueam cadent, ita haereticus haereticum baptizans simul in mortem cadent. et ideo haereticus baptizandus est et uiuificandus, ne nos uiui mortuis communicemus. Polianus a Mileo dixit: Iustum est haereticum baptizari in ecclesia sancta. Theogenes ab Hippone regio dixit: Secundum sacramentum Dei gratiae caelestis quod accepimus unum baptisma quod est in ecclesia sancta credimus.