<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa013.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">Caecilius a Biltha dixit:</title></ab><p><lb/>
            Ego unum baptismum in ecclesia sola scio et extra ecclesiam <lb/>
            nullum. hic erit unum, ubi spes uera est et fides certa. <lb/>
            sic enim scriptum est: una fides, una spes, unum baptisma, <lb/>
            non apud haereticos, ubi spes nulla est et fides falsa, <lb n="15"/>
            ubi omnia per mendacium geruntur, ubi exorcizat daemoniacus 



<note type="footnote"> 14. Eph. 4. 5..- </note>

<note type="footnote"> 1 quia singuli <hi rend="italic">A lib. IIIV c</hi>. . 2 commTraionis A afique S 3 se <lb/>
            <hi rend="italic">SLTVA,</hi> M esse <hi rend="italic">v</hi> 4 errore <hi rend="italic">S y-</hi> sequendi <hi rend="italic">S</hi> 5 adegit <hi rend="italic">Tl</hi> 6 tamquam <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 7 possint <hi rend="italic">Tl</hi> quam] cum <hi rend="italic">ex</hi> quam <hi rend="italic">T tn. 2</hi> ipse possitl ipse <lb/>
            potest <hi rend="italic">Av</hi> altprum <hi rend="italic">om</hi>. e, <hi rend="italic">bis exhibet T</hi> .9r nosJ uos <hi rend="italic">S</hi> suae om. <hi rend="italic">V</hi> - <lb/>
            11 bilta Av dixit <hi rend="italic">oni. STl</hi> 12 baptisma v sola <hi rend="italic">e.T</hi> sua <hi rend="italic">S,</hi> solum r <lb/>
            et om. <hi rend="italic">T</hi> extra ecclesiam] ex ecclesia sola <hi rend="italic">S; èf. 457,14</hi> \' 13 tibi spes <lb/>
            uera] ibisuera <hi rend="italic">S</hi> 14 baptismtun <hi rend="italic">LT</hi> 16 ubi] ibi <hi rend="italic">S</hi> \' gehinturj\' <lb/>
            <hi rend="italic">aguntur Av</hi> &gt;.*xorcidiat SV <hi rend="italic">daemoniaoos S</hi> * ■r</note> <lb/>


<pb n="437"/>
            sacramentum interrogat, cuius os et uerba cancerem mittunt, <lb/>
            fidem dat infidelis, ueniam delictorum tribuit sceleratus, et in <lb/>
            nomine Christi tinguit antichristus, benedicit a Deo maledictus, <lb/>
            uitam pollicetur mortuus, pacem dat inpacificus, Deum inuocat <lb/>
            blasphemus, sacerdotium administrat profanus, ponit altare <lb n="5"/>
            sacrilegus, ad haec omnia accedit etiam illud malum ut antistes?, <lb/>
            diaboli audeat eucharistiam facere. aut qui illis adsistunt dicant <lb/>
            haec omnia falsa esse de haereticis. ecce ad qualia. igitur ecclesia <lb/>
            consentire et sine baptismo et uenia delictorum communicare <lb/>
             conpellitur. quam. rem, fratres, fugere, [ac,uitare] debemus et <lb n="10"/>
            a tanto scelere nos separare et unum baptismum tenere quod soli, <lb/>
            ecclesiae a Domino concessum est. 
</p></div></div></body></text></TEI>