<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa011.opp-lat1"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Qualis uero est animae tinea, quae cogitationum tabes, pectoris  <lb/>
            quanta rubigo zelare in altero uel uirtutem eius uel felicitatem <lb/>
            id est odisse in eo uel merita propria uel beneficia diuina, <lb/>
            in malum proprium bona aliena conuertere, inlustrium prosperitate <lb n="20"/>
            torqueri, aliorum gloriam facere suam poenam, uelut quosdam <lb/>
            pectori suo admouere carnifices, cogitationibus et sensibus <lb/>
            suis adhibere tortores qui se intestinis cruciatibus lacerent, qui <lb/>
            cordis secreta maliuolentiae ungulis pulsent. non cibus talibus <lb/>
             laetus, non potus potest esse iocundus. suspiratur semper et <lb n="25"/>
            ingemescitur et doletur, dumque ab inuidis numquam liuor exponitur, <lb/>
            diebus ac noctibus pectus obsessum sine intermissione <lb/>
            laniatur. mala cetera habent terminum et quodcumque

<note type="footnote"> 1 auaritiae <hi rend="italic">M</hi> 2 suo non potest] non uult suo D 3 auctiorem] al- <lb/>
            <hi rend="italic">tiorem v, auctoremD</hi> 4 zeli D <hi rend="italic">sensos Dl 5 redigentem WD</hi> <lb/>
            6 inflatur s. <hi rend="italic">exacerbatur WMB; cf. de mort. p. 299,18</hi> 8 peruescitD <lb/>
            se iam <hi rend="italic">ex</hi> etiam <hi rend="italic">Dm. 1</hi> potest iam <hi rend="italic">v,</hi> iam non potest <hi rend="italic">W*</hi> cohibere <lb/>
            se <hi rend="italic">D1</hi> uel] nec <hi rend="italic">v</hi> 9 potestati <hi rend="italic">B</hi> 10 hinc <hi rend="italic">(ante</hi> car.) <hi rend="italic">om. B</hi> 11 haeresis <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 14 pferre <hi rend="italic">B</hi> recalcitat <hi rend="italic">W</hi> 16 inimicus est <hi rend="italic">D</hi> 17 est] <lb/>
            et <hi rend="italic">D</hi> tinia quae <hi rend="italic">B,</hi> tinaniaq. D, iniquae <hi rend="italic">M in ras</hi>. pectoris <hi rend="italic">ex</hi> peccatoris <lb/>
            <hi rend="italic">Mm.2</hi> 18 robigo <hi rend="italic">MlB,</hi> est robigo animae M* 19 benificia <hi rend="italic">D <lb/>
            21 et nelnt D\'v 22 cogitationi Wx</hi> 23 crucitatibusD 25 poteat potus <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> iucundus <hi rend="italic">Bv</hi> 26 inuidiis <hi rend="italic">B</hi> 27 obsessum pectus <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>


<pb n="424"/>
            delinquitur delicti consummatione finitur. in adultero cessat facinus <lb/>
            perpetrato stupro, in latrone conquiescit scelus homicidio admisso <lb/>
            et praedoni rapacitatem statuit possessa praeda et falsario <lb/>
            modum ponit impleta fallacia. zelus terminum non habet, permanens <lb/>
            iugiter malum et sine fine peccatum, quantoque ille cui<lb n="5"/>
            inuidetur successu meliore profecerit tanto inuidus in maius incendium <lb/>
            liuoris ignibus inardescit. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p> Hinc uultus minax, toruus aspectus, pallor in facie, in labiis <lb/>
            tremor, stridor in dentibus, uerba rabida, effrenata conuicia, <lb/>
            manus ad caedis uiolentiam prompta, etiamsi a gladio interim<lb n="10"/>
            uacua, odio tamen furiatae mentis armata. et idcirco Spiritus <lb/>
            sanctus dicit in psalmis: noli zelare bene ambulantem <lb/>
            in uia sua. et iterum: obseruabit peccator iustum et <lb/>
            stridet ad eum dentes suos. Deus autem inridebit <lb/>
            eum, quoniam prouidet quia ueniet dies eius. hos <lb n="15"/>
            beatus apostolus Paulus designat et denotat dicens: uenenum <lb/>
            aspidum sub labiis eorum et os eorum maledicto <lb/>
            et amaritudine plenum est. ueloces ad effundendum <lb/>
            sanguinem pedes eorum, contritio et calamitas in <lb/>
            uiis eorum, qui uiam pacis non agnouerunt, nec est. <lb n="20"/>
            timor Dei ante oculos eorum. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p> Multo malum leuius et periculum minus est cum membra <lb/>
            gladio uulnerantur. facilis cura est ubi plaga perspicua est, et <lb/>
            cito ad sanitatem medella subueniente perducitur quod uidetur. <lb/>
            zeli uulnera abstrusa sunt et occulta, nec remedium curae

<note type="footnote"> 12 Ps. 36, 7.12.13. 16 Rom. 3, 13 sq. </note>

<note type="footnote"> 3 praedonis <hi rend="italic">MBD*,</hi> praedones <hi rend="italic">D*</hi> praeda possessa v 4 zelus autem <lb/>
            D* <hi rend="italic">et permanens D 6 in W 8.1. m. 2 9 rapida M et infrenata ex</hi> <lb/>
            et frenata <hi rend="italic">M m. 2</hi> 10 caedes et ad <hi rend="italic">M sed</hi> et ad s. <hi rend="italic">I. m. 2</hi> promptae <lb/>
            <hi rend="italic">DM1</hi> etsi <hi rend="italic">B</hi> a <hi rend="italic">om. M</hi> 11 uacuae <hi rend="italic">D</hi> furiosae mentes armatae <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            12 dicit sps sce <hi rend="italic">M</hi> ambulantes <hi rend="italic">M</hi> (s <hi rend="italic">s. l. m. 2)</hi> 13 obseruauit <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            14 stridet <hi rend="italic">WDMBV,</hi> stridebit <hi rend="italic">v</hi> dentes suos <hi rend="italic">WDMV,</hi> dentibus suis <lb/>
            <hi rend="italic">Bv</hi> 16 et notat <hi rend="italic">D, om. M</hi> 17 aspidum <hi rend="italic">om. B</hi> et 08 eorum] quorum <lb/>
            os <hi rend="italic">DM</hi> maledicto <hi rend="italic">WBV,</hi> maledictione <hi rend="italic">DMv</hi> 19 pedes eorum <lb/>
            ad effundendum sanguinem <hi rend="italic">DM</hi> contribulatio <hi rend="italic">BY</hi> calamitas] infelicitas <lb/>
            <hi rend="italic">DM</hi> in <hi rend="italic">M 8. I. m.2</hi> 20 qui <hi rend="italic">W,</hi> quia <hi rend="italic">DB,</hi> et <hi rend="italic">M</hi> cognouerunt <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> nec] non <hi rend="italic">M</hi> est] et <hi rend="italic">W</hi> 23 facilior <hi rend="italic">M</hi> 24 perducitur <hi rend="italic">WDMBY,</hi> <lb/>
            perducitur uulnus <hi rend="italic">v</hi> 25 zeli autem D2 oculta <hi rend="italic">D</hi> medentes <hi rend="italic">Dl</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="425"/>
            medentis admittunt quae se intra conscientiae latebram caeco dolore <lb/>
            cluserunt. quicumque es inuidus et malignus , uideris quam sis <lb/>
            eis quos odisti insidiosus, perniciosus, infestus. nullius magis <lb/>
            quam tuae salutis inimicus es. quisque ille est quem zelo persequeris <lb/>
            subterfugere et uitare te poterit. tu te non potes fugere. <lb n="5"/>
            ubicumque fueris, aduersarius tuus tecum est, hostis semper in <lb/>
            pectore est, pernicies intus inclusa est, ineluctabili catenarum <lb/>
            nexu ligatus et uinctus es, zelo dominante captiuus es, nec solacia <lb/>
            tibi ulla subueniunt. perseuerans malum est hominem persequi <lb/>
            ad Dei gratiam pertinentem, calamitas sine remedio est <lb n="10"/>
            odisse felicem. 
</p></div></div></body></text></TEI>