Qualis uero est animae tinea, quae cogitationum tabes, pectoris quanta rubigo zelare in altero uel uirtutem eius uel felicitatem id est odisse in eo uel merita propria uel beneficia diuina, in malum proprium bona aliena conuertere, inlustrium prosperitate torqueri, aliorum gloriam facere suam poenam, uelut quosdam pectori suo admouere carnifices, cogitationibus et sensibus suis adhibere tortores qui se intestinis cruciatibus lacerent, qui cordis secreta maliuolentiae ungulis pulsent. non cibus talibus laetus, non potus potest esse iocundus. suspiratur semper et ingemescitur et doletur, dumque ab inuidis numquam liuor exponitur, diebus ac noctibus pectus obsessum sine intermissione laniatur. mala cetera habent terminum et quodcumque 1 auaritiae M 2 suo non potest] non uult suo D 3 auctiorem] al- tiorem v, auctoremD 4 zeli D sensos Dl 5 redigentem WD 6 inflatur s. exacerbatur WMB; cf. de mort. p. 299,18 8 peruescitD se iam ex etiam Dm. 1 potest iam v, iam non potest W* cohibere se D1 uel] nec v 9 potestati B 10 hinc (ante car.) om. B 11 haeresis D 14 pferre B recalcitat W 16 inimicus est D 17 est] et D tinia quae B, tinaniaq. D, iniquae M in ras . pectoris ex peccatoris Mm.2 18 robigo MlB, est robigo animae M* 19 benificia D 21 et nelnt D\'v 22 cogitationi Wx 23 crucitatibusD 25 poteat potus B iucundus Bv 26 inuidiis B 27 obsessum pectus D delinquitur delicti consummatione finitur. in adultero cessat facinus perpetrato stupro, in latrone conquiescit scelus homicidio admisso et praedoni rapacitatem statuit possessa praeda et falsario modum ponit impleta fallacia. zelus terminum non habet, permanens iugiter malum et sine fine peccatum, quantoque ille cui inuidetur successu meliore profecerit tanto inuidus in maius incendium liuoris ignibus inardescit. Hinc uultus minax, toruus aspectus, pallor in facie, in labiis tremor, stridor in dentibus, uerba rabida, effrenata conuicia, manus ad caedis uiolentiam prompta, etiamsi a gladio interim uacua, odio tamen furiatae mentis armata. et idcirco Spiritus sanctus dicit in psalmis: noli zelare bene ambulantem in uia sua. et iterum: obseruabit peccator iustum et stridet ad eum dentes suos. Deus autem inridebit eum, quoniam prouidet quia ueniet dies eius. hos beatus apostolus Paulus designat et denotat dicens: uenenum aspidum sub labiis eorum et os eorum maledicto et amaritudine plenum est. ueloces ad effundendum sanguinem pedes eorum, contritio et calamitas in uiis eorum, qui uiam pacis non agnouerunt, nec est. timor Dei ante oculos eorum. Multo malum leuius et periculum minus est cum membra gladio uulnerantur. facilis cura est ubi plaga perspicua est, et cito ad sanitatem medella subueniente perducitur quod uidetur. zeli uulnera abstrusa sunt et occulta, nec remedium curae 12 Ps. 36, 7.12.13. 16 Rom. 3, 13 sq. 3 praedonis MBD*, praedones D* praeda possessa v 4 zelus autem D* et permanens D 6 in W 8.1. m. 2 9 rapida M et infrenata ex et frenata M m. 2 10 caedes et ad M sed et ad s. I. m. 2 promptae DM1 etsi B a om. M 11 uacuae D furiosae mentes armatae D 12 dicit sps sce M ambulantes M (s s. l. m. 2) 13 obseruauit M 14 stridet WDMBV, stridebit v dentes suos WDMV, dentibus suis Bv 16 et notat D, om. M 17 aspidum om. B et 08 eorum] quorum os DM maledicto WBV, maledictione DMv 19 pedes eorum ad effundendum sanguinem DM contribulatio BY calamitas] infelicitas DM in M 8. I. m.2 20 qui W, quia DB, et M cognouerunt M nec] non M est] et W 23 facilior M 24 perducitur WDMBY, perducitur uulnus v 25 zeli autem D2 oculta D medentes Dl medentis admittunt quae se intra conscientiae latebram caeco dolore cluserunt. quicumque es inuidus et malignus , uideris quam sis eis quos odisti insidiosus, perniciosus, infestus. nullius magis quam tuae salutis inimicus es. quisque ille est quem zelo persequeris subterfugere et uitare te poterit. tu te non potes fugere. ubicumque fueris, aduersarius tuus tecum est, hostis semper in pectore est, pernicies intus inclusa est, ineluctabili catenarum nexu ligatus et uinctus es, zelo dominante captiuus es, nec solacia tibi ulla subueniunt. perseuerans malum est hominem persequi ad Dei gratiam pertinentem, calamitas sine remedio est odisse felicem.