Hinc diabolus inter initia statim mundi et perit primus et perdidit. ille angelica maiestate subnixus, ille Deo acceptus et carus postquam hominem ad imaginem Dei factum conspexit, in zelum maliuolo liuore prorupit, non prius alterum deiciens instinctu zeli quam ipse zelo ante deiectus, captiuus ante quam capiens, perditus ante quam perdens, dum stimulante liuore homini gratiam datae immortalitatis eripit, ipse quoque id quod prius fuerat amisit. quale malum est, fratres dilectissimi, quo angelus cecidit, quo circumueniri et subuerti alta illa et praeclara sublimitas potuit, quo deceptus est ipse qui decepit. exinde inuidia grassatur in terris, dum liuore periturus magistro perditionis obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut scriptum est: inuidia autem diaboli mors introiuit in orbem terrarum. imitantur ergo illum qui sunt ex parte eius. Hinc denique nouae fraternitatis prima odia, hinc parricidia nefanda coeperunt, dum Abel iustum Cain zelat iniustus, dum bonum malus inuidia et liuore persequitur. tantum ualuit ad consummationem facinoris aemulationis furor, ut nec caritas fratris nec sceleris immanitas nec timor Dei nec poena delicti 20 Sap. 2, 24. 1 fallentibuB D\' 2 dum se B frater i. f. odia] nescius in fratre D 3 perematur W 4 ad (post adq.) om. Mv 5 zelum D 8 statim om. D et om. B periit Mv 9 ille dudum ang. v dno D 10 in D s. I. m. 2 13 ipse perditus M* 14 datam immortalitatis gratiam D eripiat D7 15 quo ex quod W m. 2 16 circum inueniri W\' 17 quo ex quod M m. 2 decipit WIM2 exinde ex ex W m. 2 18 magiBtrum D* 20 autem om. Augustin. de bapt. contra Don. IV, 8, 11 introibit M 21 orbe B illum] eum V 22 eius WB, illius DV, illius iustorum autem animae in manu dei sunt M 23 odia prima M parricidia ne add. m. 2 in W 24 iniuste M 25 bonus B 27 dilecti W\' cogitaretur. iniuste oppressus est qui iustitiam primus ostenderat, odia perpessus est qui odisse non nouerat, occisus est impie qui moriens non repugnabat. et quod Esau fratri suo Iacob inimicus extitit zelus fuit: nam quia ille benedictionem patris acceperat, hic in odium persecutionis facibus liuoris exarsit. et quod Ioseph fratres sui uendiderunt, causa uendendi de aemulatione descendit: postquam id quod sibi in uisionibus prosperum fuerat ostensum simpliciter ut fratribus frater exposuit, in inuidiam maliuolus animus erupit. Saul quoque rex ut Dauid odisset, ut persecutionibus saepe repetitis innocentem, misericordem, miti lenitate patientem necare cuperet, quid aliud quam zeli stimulus prouocauit? quia Goliath interfecto et ope ac dignatione diuina tanto hoste deleto populus admirans in laudes Dauid praedicationis suffragio prosiliit, Saul simultatis adque insectationis furias de liuore concepit. et ne longum faciam singulos recensendo, pereuntis semel populi adtendamus interitum. Iudaei nonne inde perierunt, dum Christo malunt inuidere quam credere? obtrectantes magnalibus quae ille faciebat zelo excaecante decepti sunt nec ad diuina noscenda cordis oculos aperire potuerunt. Quae nunc considerantes, fratres dilectissimi, contra tantam mali perniciem uigilanter et fortiter dicata Deo pectora muniamus. aliorum mors proficiat ad nostram salutem, inprudentium poena prouidentibus conferat sanitatem. non est autem quod aliquis existimet malum istud una specie contineri aut breuibu terminis et angusto fine concludi. late patet zeli multiplex et fecunda pernicies. radix est malorum omnium, fons cladium, seminarium delictorum, materia culparum. inde odium surgit, 3 suo D 8. l. m. 2 5 hic ex hinc Mm.2 faucibus M 6 uendidernnt] uinderunt D 8 in M 8. l. m. 2, om. D . inuidia Ml 11 mitem v lenitatem M1 necare ex negaret D m. 2 cuperent M1 12 golian B, golia M, goliad v dei ope W 14 prosilinit B 15 concepit et pertulit W et om. Wl 16 singula D recensendum D*, regenerando B, accensendo Oxon . semel WMB, simul D et in margine W*; cf. p. 215, 22 18 quam ex quod D m. 2 19 nec] ne M 21 nunc] nos Wv 22 et] ac M dno D pectora] et uegetata pectora nostra v 24 prudentibus V 25 istum D breuius D 27 facnnda B est enim B omnium malorum v gladium DM animositas inde procedit. auaritiam zelus inflammat, dum quis suo non potest esse contentus uidens alterum ditiorem. ambitionem zelus excitat, dum cernit quis alium in honoribus auctiorem. zelo excaecante sensus nostros adque in ditionem suam mentis arcana redigente Dei timor spernitur, magisterium Christi neglegitur, iudicii dies non prouidetur. inflat superbia, exacerbat saeuitia, perfidia praeuaricatur, inpatientia concutit, furit discordia, ira feruescit, nec se iam potest cohibere uel regere qui factus est potestatis alienae. hinc dominicae pacis uinculum rumpitur, hinc caritas fraterna uiolatur, hinc adulteratur ueritas, unitas scinditur, ad haereses adque ad schismata prosilitur, dum obtrectatur sacerdotibus, dum episcopis inuidetur, dum quis aut queritur non se potius ordinatum aut dedignatur alterum ferre praepositum. hinc recalcitrat, hinc rebellat de zelo superbus, de aemulatione peruersus, animositate et liuore non hominis sed honoris inimicus.