<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa011.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p> His meditationibus conroborandus est animus, fratres dilectissimi, <lb/>
            eiusmodi exercitationibus contra omnia diaboli iacula <lb n="15"/>
            firmandus. sit in manibus diuina lectio, in sensibus dominica <lb/>
            cogitatio, oratio iugis omnino non cesset, salutaris operatio perseueret. <lb/>
            spiritalibus semper actibus occupemur, ut quotienscumque <lb/>
            inimicus accesserit, quotiens adire temptauerit, et clausum <lb/>
            aduersum se pectus inueniat et armatum. non enim christiani<lb n="20"/>
            hominis corona una est quae tempore persecutionis accipitur. <lb/>
            habet et pax coronas suas, quibus de uaria et multiplici congressione <lb/>
            uictores prostrato et subacto aduersario coronamur. <lb/>
            libidinem subegisse continentiae palma est. contra iram, contra <lb/>
            iniuriam repugnasse corona patientiae est. de auaritia triumphus

<note type="footnote"> 9 Es. 1, 2. 11 Matth. 25, 34. </note>

<note type="footnote"> 1 simelis <hi rend="italic">D,</hi> filii <hi rend="italic">v; cf. test. III 49</hi> patri uro <hi rend="italic">M</hi> 2 supra <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            5 patrumilf1 <hi rend="italic">paria M</hi> soboles <hi rend="italic">Wv, soboli. M subseciua M1,</hi> subcisiua <lb/>
            <hi rend="italic">uel successiua v</hi> 6 respondeant <hi rend="italic">M</hi> 7 quis sic] quitsi <hi rend="italic">D,</hi> quis <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 8 institia et <hi rend="italic">B</hi> ! 9 corona est <hi rend="italic">MB</hi> te <hi rend="italic">WD,</hi> se <hi rend="italic">Baluzius, o-m. <lb/>
            MB</hi> genui <hi rend="italic">D</hi> 10 spreuerunt me <hi rend="italic">v</hi> sed collaudet <hi rend="italic">v</hi> 11 et inuitet <lb/>
            <hi rend="italic">christus D 12 patres D</hi> percipite] possideteD <hi rend="italic">15 et eiusmodi M</hi> <lb/>
            exercitationibua] <hi rend="italic">generationibus D</hi> 16 in manibus] in <hi rend="italic">animo M,</hi> ante <lb/>
            oculos <hi rend="italic">v</hi> lectio] <hi rend="italic">add. v:</hi> in manibus bona operatio dominica] diuina <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 18 actibus semper <hi rend="italic">D</hi> quotiescamque-quoties <hi rend="italic">Wv</hi> 19 et] <lb/>
            nt <hi rend="italic">D, om. M</hi> 20 aduersum] contra <hi rend="italic">B</hi> 21 homines D sola corona <lb/>
            est <hi rend="italic">M sed</hi> sola <hi rend="italic">8. I. m. 2</hi> 23 coronantur <hi rend="italic">Baluzius</hi> 24 libidine D <lb/>
            est <hi rend="italic">om. D</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="431"/>
            est pecuniam spernere. laus est fidei fiducia futurorum mundi <lb/>
            aduersa tolerare. et qui superbus in prosperis non est gloriam <lb/>
            de humilitate consequitur. et qui ad pauperum fouendorum misericordiam <lb/>
            pronus est retributionem thesauri caelestis adipiscitur. <lb/>
            et qui zelare non nouit quique unanimis et mitis fratres <lb n="5"/>
            suos diligit dilectionis et pacis praemio honoratur. in hoc uirtutum <lb/>
            stadio cotidie currimus, ad has iustitiae palmas et coronas <lb/>
            sine intermissione temporis peruenimus. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>Ad quas ut peruenire tu etiam possis qui fueras zelo et liuore  <lb/>
             possessus, omnem illam malitiam qua prius tenebaris abice, ad <lb n="10"/>
            uiam uitae aeternae uestigiis salutaribus reformare. euelle de <lb/>
            pectore tuo spinas et tribulos, ut te dominicum semen fertili <lb/>
            fruge locupletet, ut diuina et spiritalis seges in copiam fecundae <lb/>
            messis exuberet. uenena fellis euome, discordiarum uirus exclude, <lb/>
             purgetur mens quam serpentinus liuor infecerat, amaritudo <lb n="15"/>
            omnis quae intus insederat Christi dulcedine leniatur. de <lb/>
            sacramento crucis et cibum sumis et potum, lignum quod aput <lb/>
            Merrham profecit in imagine ad saporis dulcedinem tibi in ueritate <lb/>
            proficiat ad mulcendi pectoris lenitatem, nec ad medellam <lb/>
             prosperandae ualitudinis laborabis. unde uulneratus fueras inde <lb n="20"/>
            curare. ama eos quos ante oderas, dilige illos quibus iniustis <lb/>
            obtrectationibus inuidebas. bonos imitare, si sectari potes: si <lb/>
            sectari non potes, conlaetare certe et gratulare melioribus. fac te <lb/>
            illis adunata dilectione participem, fac te consortio caritatis et <lb/>
            firaternitatis uinculo coheredem. dimittentur tibi debita, quando <lb n="25"/>
            ipse dimiseris: accipientur sacrificia tua, cum pacificus ad Deum

<note type="footnote"> 1 et pecunias <hi rend="italic">D</hi> fidei <hi rend="italic">om. M;</hi> fidei fiducia est <hi rend="italic">D s. 1</hi>. futurorum <lb/>
            bonorum <hi rend="italic">B</hi> 2 qui] <hi rend="italic">quisquis D</hi> 3 <hi rend="italic">misericordia WD</hi> 5 et <hi rend="italic">om.D <lb/>
            unammes et mitesDM* 7 has om. D 9 tu etiam om. D</hi> 14 praeoordiarum <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 16 sederat W\', mfecerat D <hi rend="italic">dulcedene D de DMBV,</hi> si de <lb/>
            <hi rend="italic">Wv</hi> 18 merram <hi rend="italic">WDV,</hi> myrram <hi rend="italic">M,</hi> mirrham <hi rend="italic">uel</hi> mars <hi rend="italic">v</hi> proficit MB <lb/>
            <hi rend="italic">imaginem B</hi> soporis dulcedineZ) <hi rend="italic">ueritatem D 19 mulgendi M</hi> <lb/>
            20 ualetudinis <hi rend="italic">Mv</hi> labores <hi rend="italic">D,</hi> laboris <hi rend="italic">W sed in margine</hi> laborabis <lb/>
            21 illos] eos <hi rend="italic">WD</hi> 22 si sectari potes <hi rend="italic">om. D,</hi> sectare si potes <hi rend="italic">M</hi> si sectari <lb/>
            non <hi rend="italic">WDBV,</hi> si autem sectari non <hi rend="italic">v,</hi> si non M 23 gratulare <hi rend="italic">WDMB V,</hi> <lb/>
            congr. <hi rend="italic">v</hi> 24 adunandi D te] te eis <hi rend="italic">M</hi> et <hi rend="italic">om. D</hi> 25 coheredem] <lb/>
            cohaerentem <hi rend="italic">v</hi> demittentur <hi rend="italic">D</hi> debita] delicta <hi rend="italic">V</hi> 26 et ipse <hi rend="italic">DBv,</hi> tu <lb/>
            ipse <hi rend="italic">v</hi> demiseris <hi rend="italic">D</hi> accipiuntur <hi rend="italic">B</hi> dominum <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>


<pb n="432"/>
            ueneris. sensus adque actus tui diuinitus dirigentur, quando <lb/>
            ea quae diuina et iusta sunt cogitaueris, sicut scriptum est: <lb/>
            cor uiri cogitet iusta, ut a Deo dirigantur gressus <lb/>
            eius. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Habes autem multa quae cogites. paradisum cogita, quo Cain<lb n="5"/>
            non redit qui zelo fratrem peremit. cogita caeleste regnum, ad <lb/>
            quod non nisi concordes adque unanimes Dominus admittit. cogita <lb/>
            quod filii Dei hi soli possint uocari qui sint pacifici, qui natiuitate <lb/>
            et lege diuina ad similitudinem Dei patris et Christi <lb/>
            respondeant adunati. cogita sub oculis nos Dei stare, spectante <lb n="10"/>
            ac iudicante ipso conuersationis ac uitae nostrae curricula decurrere, <lb/>
            peruenire nos tunc demum posse, ut eum uidere contingat, <lb/>
            si ipsum nunc uidentem delectemus actibus nostris, si <lb/>
            nos dignos gratiae eius et indulgentiae praebeamus, si placituri <lb/>
            semper in regno in hoc mundo ante placeamus.

<note type="footnote"> 3 Prou. 16, 1. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 dirigantur <hi rend="italic">B</hi> 2 sunt et iusta <hi rend="italic">D</hi> 3 cogitat <hi rend="italic">B</hi> dno v 5 in <lb/>
            quo <hi rend="italic">D</hi> 6 redit] <hi rend="italic">ingreditur BaXuzius</hi> fratrem zelo <hi rend="italic">D</hi> 7 non om. <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            concordes adque <hi rend="italic">om. B</hi> 8 fili <hi rend="italic">WlDl</hi> hii <hi rend="italic">MB</hi> uooari] esse <hi rend="italic">D</hi> qui <lb/>
            sunt <hi rend="italic">M, om. D</hi> pacifeci <hi rend="italic">D</hi> natiuitate caelesti <hi rend="italic">Dv</hi> 10 ocnloB <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            dei nos stare <hi rend="italic">Mv,</hi> dei stare nos <hi rend="italic">B</hi> (stare <hi rend="italic">expungendum uitktur)</hi> 13 prius <lb/>
            si <hi rend="italic">om. D</hi> 14 gratia <hi rend="italic">DBfJ</hi> et indnlgentiae <hi rend="italic">M 8. 1. m. 2,</hi> et indulgentia <lb/>
            <hi rend="italic">DBv</hi> praebehamus <hi rend="italic">D1</hi> si <hi rend="italic">corr. in</hi> sic <hi rend="italic">Mm. 2</hi> 15 si in hoc <hi rend="italic">M1</hi> <lb/>
            DE ZELO ET LITORE EXPLICIT <hi rend="italic">W,</hi> EXPLICIT DE ZELO ET LEBORE <hi rend="italic">C,</hi> CAECILI <lb/>
            CTPRIAHT DE ZELO ET LITORE EXFLC <hi rend="italic">MB</hi> </note> <lb n="15"/>


<pb n="433"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>