His meditationibus conroborandus est animus, fratres dilectissimi, eiusmodi exercitationibus contra omnia diaboli iacula firmandus. sit in manibus diuina lectio, in sensibus dominica cogitatio, oratio iugis omnino non cesset, salutaris operatio perseueret. spiritalibus semper actibus occupemur, ut quotienscumque inimicus accesserit, quotiens adire temptauerit, et clausum aduersum se pectus inueniat et armatum. non enim christiani hominis corona una est quae tempore persecutionis accipitur. habet et pax coronas suas, quibus de uaria et multiplici congressione uictores prostrato et subacto aduersario coronamur. libidinem subegisse continentiae palma est. contra iram, contra iniuriam repugnasse corona patientiae est. de auaritia triumphus 9 Es. 1, 2. 11 Matth. 25, 34. 1 simelis D, filii v; cf. test. III 49 patri uro M 2 supra D 5 patrumilf1 paria M soboles Wv, soboli. M subseciua M1, subcisiua uel successiua v 6 respondeant M 7 quis sic] quitsi D, quis M 8 institia et B ! 9 corona est MB te WD, se Baluzius, o-m. MB genui D 10 spreuerunt me v sed collaudet v 11 et inuitet christus D 12 patres D percipite] possideteD 15 et eiusmodi M exercitationibua] generationibus D 16 in manibus] in animo M, ante oculos v lectio] add. v: in manibus bona operatio dominica] diuina M 18 actibus semper D quotiescamque-quoties Wv 19 et] nt D, om. M 20 aduersum] contra B 21 homines D sola corona est M sed sola 8. I. m. 2 23 coronantur Baluzius 24 libidine D est om. D est pecuniam spernere. laus est fidei fiducia futurorum mundi aduersa tolerare. et qui superbus in prosperis non est gloriam de humilitate consequitur. et qui ad pauperum fouendorum misericordiam pronus est retributionem thesauri caelestis adipiscitur. et qui zelare non nouit quique unanimis et mitis fratres suos diligit dilectionis et pacis praemio honoratur. in hoc uirtutum stadio cotidie currimus, ad has iustitiae palmas et coronas sine intermissione temporis peruenimus. Ad quas ut peruenire tu etiam possis qui fueras zelo et liuore possessus, omnem illam malitiam qua prius tenebaris abice, ad uiam uitae aeternae uestigiis salutaribus reformare. euelle de pectore tuo spinas et tribulos, ut te dominicum semen fertili fruge locupletet, ut diuina et spiritalis seges in copiam fecundae messis exuberet. uenena fellis euome, discordiarum uirus exclude, purgetur mens quam serpentinus liuor infecerat, amaritudo omnis quae intus insederat Christi dulcedine leniatur. de sacramento crucis et cibum sumis et potum, lignum quod aput Merrham profecit in imagine ad saporis dulcedinem tibi in ueritate proficiat ad mulcendi pectoris lenitatem, nec ad medellam prosperandae ualitudinis laborabis. unde uulneratus fueras inde curare. ama eos quos ante oderas, dilige illos quibus iniustis obtrectationibus inuidebas. bonos imitare, si sectari potes: si sectari non potes, conlaetare certe et gratulare melioribus. fac te illis adunata dilectione participem, fac te consortio caritatis et firaternitatis uinculo coheredem. dimittentur tibi debita, quando ipse dimiseris: accipientur sacrificia tua, cum pacificus ad Deum 1 et pecunias D fidei om. M; fidei fiducia est D s. 1 . futurorum bonorum B 2 qui] quisquis D 3 misericordia WD 5 et om.D unammes et mitesDM* 7 has om. D 9 tu etiam om. D 14 praeoordiarum M 16 sederat W\', mfecerat D dulcedene D de DMBV, si de Wv 18 merram WDV, myrram M, mirrham uel mars v proficit MB imaginem B soporis dulcedineZ) ueritatem D 19 mulgendi M 20 ualetudinis Mv labores D, laboris W sed in margine laborabis 21 illos] eos WD 22 si sectari potes om. D, sectare si potes M si sectari non WDBV, si autem sectari non v, si non M 23 gratulare WDMB V, congr. v 24 adunandi D te] te eis M et om. D 25 coheredem] cohaerentem v demittentur D debita] delicta V 26 et ipse DBv, tu ipse v demiseris D accipiuntur B dominum V ueneris. sensus adque actus tui diuinitus dirigentur, quando ea quae diuina et iusta sunt cogitaueris, sicut scriptum est: cor uiri cogitet iusta, ut a Deo dirigantur gressus eius. Habes autem multa quae cogites. paradisum cogita, quo Cain non redit qui zelo fratrem peremit. cogita caeleste regnum, ad quod non nisi concordes adque unanimes Dominus admittit. cogita quod filii Dei hi soli possint uocari qui sint pacifici, qui natiuitate et lege diuina ad similitudinem Dei patris et Christi respondeant adunati. cogita sub oculis nos Dei stare, spectante ac iudicante ipso conuersationis ac uitae nostrae curricula decurrere, peruenire nos tunc demum posse, ut eum uidere contingat, si ipsum nunc uidentem delectemus actibus nostris, si nos dignos gratiae eius et indulgentiae praebeamus, si placituri semper in regno in hoc mundo ante placeamus. 3 Prou. 16, 1. 1 dirigantur B 2 sunt et iusta D 3 cogitat B dno v 5 in quo D 6 redit] ingreditur BaXuzius fratrem zelo D 7 non om. W concordes adque om. B 8 fili WlDl hii MB uooari] esse D qui sunt M, om. D pacifeci D natiuitate caelesti Dv 10 ocnloB B dei nos stare Mv, dei stare nos B (stare expungendum uitktur) 13 prius si om. D 14 gratia DBfJ et indnlgentiae M 8. 1. m. 2, et indulgentia DBv praebehamus D1 si corr. in sic Mm. 2 15 si in hoc M1 DE ZELO ET LITORE EXPLICIT W, EXPLICIT DE ZELO ET LEBORE C, CAECILI CTPRIAHT DE ZELO ET LITORE EXFLC MB