Quid in zeli tenebras ruis, quid te nubilo liuoris inuoluis, quid inuidiae caecitate omne pacis et caritatis lumen extinguis, quid ad diabolum cui renuntiaueras redis, quid Cain similis existis? homicidii namque facinore constringi eum quisque zelauerit et odio habuerit fratrem suum declarat Iohannes apostolus in epistula sua dicens: qui fratrem suum odit homicida est: et scitis quia omnis homicida non habet in se uitam manentem. et iterum: qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc et in tenebris ambulat et non scit quo eat, quoniam tenebrae excaecauerunt oculos eius. qui odit, inquit, fratrem suum in tenebris ambulat et non scit quo eat. it enim nescius in gehennam, ignarus et caecus praecipitatur in poenam, recedens scilicet a Christi lumine monentis et dicentis: ego sum lumen mundi. qui me secutus fuerit non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen uitae. sequitur autem Christum qui praeceptis eius insistit, qui per magisterii eius uiam graditur, qui uestigia eius adque itinera sectatur, qui id quod Christus et docuit et fecit imitatur secundum quod Petrus quoque hortatur et monet dicens: Christus passus est pro uobis relinquens uobis exemplum, ut sequamini uestigia eius. 11 Io. 3,15. 13 Io. 2, 9. 11. 20 Io. 8,12. 25 I Petro 2, 21. 1 et inpudititiis D 8.1. m. 2 3 alterum est om. B ilhuninauit DlM217 6 te ex de W m. 2 8 quid c. s. existis om. D 9 homicidi D\'B facinoris D quisquis M2v, qui Do 11 odit om. B 12 scietis D 13 manentem] aeternam M, aeternam in se manentem B lucemJ ? 14 odit] add. M: homicida est et usque adhuc est M 15 tenebris est Dl nescit B 18 super iit enim W m. 2 itineris in gehennam iiescius M in poenam ex poena D m. 2 20 lumen] loi D; cf. test. II7 p. 72 21 ambulauit DM1 24 qui quod DMl, quid quod Ml et christus-D1 et (ante doc.) om. M fecit et docuit v 26 uobis WDMBY, nobis v; cf. test. III39, de bono pat. c. 9 uobis] nobis v Meminisse debemus quo uocabulo plebem suam Christus appellet, quo titulo gregem suum nuncupet. oues nominat, ut innocentia christiana ouibus aequetur: agnos uocat, ut agnorum naturam simplicem simplicitas mentis imitetur. quid sub uestitu ouium lupus latitat, quid gregem Christi qui christianum se mentitur infamat? Christi nomen induere et non per Christi uiam pergere quid aliud quam praeuaricatio est diuini nominis, quam desertio itineris salutaris ? quando ipse doceat et dicat eum ad uitam uenire qui mandata seruauerit et eum esse sapientem qui uerba eius audierit et fecerit, doctorem quoque eum maximum in regno caelorum uocari qui docuerit et sic fecerit, tunc praedicanti profuturum quod bene adque utiliter praedicatum fuerit, si id quod ore promitur factis sequentibus inpleatur. quid uero insinuauit crebrius discipulis suis Dominus, quid inter monita salutaria et praecepta caelestia custodiendum magis seruandumque mandauit quam ut eadem dilectione qua discipulos ipse dilexit nos quoque inuicem diligamus? quomodo autem uel pacem Domini uel caritatem tenet qui intercedente zelo nec pacificus potest esse nec carus? Ideo et apostolus Paulus cum pacis et caritatis merita depromeret cumque adseueraret firmiter et doceret nec fidem sibi nec eleemosynas nec passionem quoque ipsam confessoris et martyris profuturam, nisi caritatis foedera integra adque inuiolata seruasset, adiecit et dixit: caritas magnanima est, caritas benigna est, caritas non zelat, docens scilicet et ostendens eum posse caritatem tenere quisque magnanimus fuerit et benignus et zeli ac liuoris alienus. item alio loco cum moneret ut homo iam sancto Spiritu plenus et natiuitate caelesti Dei 24 I Cor. 13,4. 2 nominet W 4 simplitas W uestito D 5 quid] qui Ml se christianum v, ch. se esse B 6 christi... pergere om. D 10 eum om. W 11 fecerit et sic docuerit WDMB: ein. Vahlen 12 praedicanti tunc B 13 quodquod D1 15 salutaria monita v seruandum quae WD 17 nos quoque nos W, nos D 18 intercidente Dl 20 et om. M caritatis et pacis M 21 adseueret Dx 22 elimosinas D confessionis D martyrii D, martyriis B 24 adicit et dicit D magnanimis B caritas benigna est om. B 25 zelat] aemuletur D 26 quisquis v magnanimis jB 27 ac] et D a zelo ac liuore v filius factus non nisi spiritalia et diuina sectetur, ponit et dicit: et ego quidem, fratres, non potui uobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus, quasi infantibus in Christo.. lacte uos potaui, non cibo. nondum enim poteratis, sed neque nunc potestis. adhuc enim estis carnales. ubi enim in uobis zelus et contentio et dissensiones, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? Obterenda sunt, fratres dilectissimi, uitia et peccata carnalia et terreni corporis infesta labes spiritali uigore calcanda, ne dum iterum ad ueteris hominis conuersationem reuoluimur letalibus laqueis inplicemur, apostolo hoc idem prouidenter et salubriter praemonente. itaque, inquit, fratres, non secundum carnem uiuamus. si enim secundum carnem uiuitis, incipietis mori: si autem spiritu opera carnis mortificatis, uiuetis. quotquot enim spiritu Dei aguntur hi sunt filii Dei. si filii Dei sumus, si templa eius esse iam coepimus, si accepto Spiritu sancto sancte et spiritaliter uiuimus, si de terris oculos ad caelum sustulimus, si ad superna et diuina plenum Deo et Christo pectus ereximus, non nisi quae sunt Deo et Christo digna faciamus, sicut apostolus excitat et hortatur. si consurrexistis, inquit, Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae terrena sunt. mortui enim estis, et uita uestra 2 I Cor. 3, 1 sq. 13 Rom. 8, 12 sq. 22 CoL 3,1 sq. 3 infantibus] instantibus B 4 lacte uobis B, lac uobis v potum dedi non escam (cibum v) Mv; cf. test. III3 p. 115 5 nunc quidem M 6 ubi] cum D in uobis] sit inter uos D contemptio B 7 dissensiones sunt v 9 obterenda] obseruanda D, temperanda M, obtemperanda Morellius peccata om. D\' 10 et***de terreni M infesta labe ex infestas labes M m. 2 necdum M1 12 inplecemur D apostolos M idem) quidem D prouidente B 13 praemonet M fratres OWl. B 14 uiuitis WDV, uiuatis B, uiieritis v 15 mortificatis WBV,-..cetis D, ...caueritis v 16 quodquod D 17 hii WB filii dei sunt 0 eius] dei D \' 18 et M 8. 1. m. 2 19 uiuamus D1 si ad] si at D 20 et erezimus D 21 sicut et v 22 christo WDl V, cum christo МD2Bv; cf. fest. III 11 p. 124 24 sedet D susum Wl 25 terrena sunt WDMBV, super terram v abscondita est cum Christo in Deo. cum Christus apparuerit uita uestra, tunc et uos apparebitis [cum eo] in gloria. qui ergo in baptismo secundum hominis antiqui peccata carnalia et mortui et sepulti sumus, qui regeneratione caelesti Christo consurreximus, quae sunt Christi et cogitemus pariter et geramus, sicut idem apostolus docet rursus et monet dicens: primus homo de terrae limo, secundus homo de caelo. qualis ille e limo, tales et qui de limo: et qualis caelestis, tales et caelestes. quomodo portauimus imaginem eius qui de limo est, portemus et imaginem eius qui de caelo est. imaginem autem caelestem portare non possumus, nisi in eo quod esse nunc coepimus Christi similitudinem praebeamus. Hoc est enim mutasse quod fueras et coepisse esse quod non eras, ut in te diuina natiuitas luceat, ut ad patrem Deum deifica disciplina respondeat, ut honore et laude uiuendi Deus in homine clarescat ipso exhortante et monente et eis qui se clarificant uicem mutuam pollicente. eos, inquit, qui clarificant me clarificabo, et qui spernit me spernetur. ad quam clarificationem formans nos ac praeparans Dominus et filius Dei similitudinem Dei patris insinuans in euangelio suo dicit: audistis quia dictum est: diliges proximum tibi et odibis inimicum tibi. ego autem dico uobis: diligite inimicos uestros et orate pro his qui uos 7 I Cor. 15, 47 sq. 18 I Sam. 2, 30. 22 Matth. 5,43 sq. 1 in deo om. D cum autem MBv 2 apparebitis cum eo (ipso v) WDVv, cum eo app. MB; cf. test. l. c . 3 gloria sempiterna SP in om. M\' 4 et mortui] emortui W regenerationi D 5 et W, haec D, om. MB 6 idem om. M rusus monet et docet M 7 dicens ex docens W terra e limo D, terra terrenus M 8 e caelo D, de caelo caelestis M ille om. M e limo WDB, de 1. v, terrenus M; cf. test. III 11 p. 123 talis D qui de limo] terreni M 9 talis D 10 de] e D ita portemus D 11 de] e D 12 nunc] iam Mv 15 ad om. D 17 hortante D clarificent MB 18 uicem] lucem M pollicentem DMB 19 spernitur D; cf. de dom. orat. c. 11 20 praoparans] corroborans W filiis D 21 dei (ante patris) om. B 22 Aaudistis W diligis D 23 odibis WB, odies ex odiis M, odio habebis Dv; cf. de bono pat. c. 5 24 his] eis M persequentur Ml persecuntur, ut sitis similes patris uestri qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et mal\'os et pluit super iustos et iniustos. si hominibus laetum est et gloriosum filios habere consimiles et tunc magis generasse delectat, si ad patrem liniamentis paribus suboles subsiciua respondeat, quanto maior in Deo patre laetitia est, cum quis sic spiritaliter nascitur, ut in actibus eius et laudibus diuina generositas praedicetur. quae iustitiae palma est, quae corona esse te talem, de quo Deus non dicat: filios generaui\' et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt. conlaudet te potius Christus et inuitet ad praemium dicens: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi.