Et idcirco, fratres dilectissimi, huic periculo consulens Dominus ne quis zelo fratris in laqueum mortis incurreret, cum eum discipuli interrogarent quis inter illos maior esset, qui fuerit, inquit, minimus in omnibus uobis hic erit magnus. amputauit omnem aemulationem responso suo, omnem causam et materiam mordacis inuidiae eruit et abscidit. discipulo Christi zelare non licet, non licet inuidere. exaltationis aput nos non potest esse contentio. de humilitate ad summa crescimus, didicimus unde placeamus. denique et apostolus Paulus instruens et monens, ut qui inluminati Christi lumine tenebras nocturnae conuersationis euasimus in factis adque in operibus luminis ambulemus, scribit et dicit: nox transiuit, dies autem adpropinquauit. abiciamus ergo opera tenebrarum et induamus arma lucis. tamquam in die decenter ambulemus, non in comisationibus et ebrietatibus, 14 Luc. 9, 48. 23 Rom. 13,12 sq. 1 latebras DMv 2 clauserunt Мv quam sis corr. in quasi M m. 2 3 in eos D perniciosus om. D et infestus D 4 quisquis v 5 tu te autem D2 fugere et uitare M 7 pectore WDMV, pectore tuo Bv 8 legatus Ml 9 peruerans Dx 14 inter illos] eorum B esset respondit D 15 in om. D; in omnibus uobis om. V 17 inuidiae mordacis M 18 exultationis M 19 contemptio B dicimus Wl 20 et om. DM 21 christi sumus M3 22 operimus Wl 23 nox inquit M transibit D autem om. D adpropinquabit DM* 24 ergo] a nobis D, ergo a nobis M 25 diem W decenter honeste B 26 comisationibus DMIV, comessationibus WM7Bv et] et in WB non in concupiscentiis et impudicitiis, non in certaminibus et zelo. si recesserunt de pectore tuo tenebrae, si nox inde discussa est, si caligo detersa est, si luminauit sensus tuos splendor diei, si homo lucis esse coepisti, quae sunt Christi gere, quia lux et dies Christus est. Quid in zeli tenebras ruis, quid te nubilo liuoris inuoluis, quid inuidiae caecitate omne pacis et caritatis lumen extinguis, quid ad diabolum cui renuntiaueras redis, quid Cain similis existis? homicidii namque facinore constringi eum quisque zelauerit et odio habuerit fratrem suum declarat Iohannes apostolus in epistula sua dicens: qui fratrem suum odit homicida est: et scitis quia omnis homicida non habet in se uitam manentem. et iterum: qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc et in tenebris ambulat et non scit quo eat, quoniam tenebrae excaecauerunt oculos eius. qui odit, inquit, fratrem suum in tenebris ambulat et non scit quo eat. it enim nescius in gehennam, ignarus et caecus praecipitatur in poenam, recedens scilicet a Christi lumine monentis et dicentis: ego sum lumen mundi. qui me secutus fuerit non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen uitae. sequitur autem Christum qui praeceptis eius insistit, qui per magisterii eius uiam graditur, qui uestigia eius adque itinera sectatur, qui id quod Christus et docuit et fecit imitatur secundum quod Petrus quoque hortatur et monet dicens: Christus passus est pro uobis relinquens uobis exemplum, ut sequamini uestigia eius. 11 Io. 3,15. 13 Io. 2, 9. 11. 20 Io. 8,12. 25 I Petro 2, 21. 1 et inpudititiis D 8.1. m. 2 3 alterum est om. B ilhuninauit DlM217 6 te ex de W m. 2 8 quid c. s. existis om. D 9 homicidi D\'B facinoris D quisquis M2v, qui Do 11 odit om. B 12 scietis D 13 manentem] aeternam M, aeternam in se manentem B lucemJ ? 14 odit] add. M: homicida est et usque adhuc est M 15 tenebris est Dl nescit B 18 super iit enim W m. 2 itineris in gehennam iiescius M in poenam ex poena D m. 2 20 lumen] loi D; cf. test. II7 p. 72 21 ambulauit DM1 24 qui quod DMl, quid quod Ml et christus-D1 et (ante doc.) om. M fecit et docuit v 26 uobis WDMBY, nobis v; cf. test. III39, de bono pat. c. 9 uobis] nobis v Meminisse debemus quo uocabulo plebem suam Christus appellet, quo titulo gregem suum nuncupet. oues nominat, ut innocentia christiana ouibus aequetur: agnos uocat, ut agnorum naturam simplicem simplicitas mentis imitetur. quid sub uestitu ouium lupus latitat, quid gregem Christi qui christianum se mentitur infamat? Christi nomen induere et non per Christi uiam pergere quid aliud quam praeuaricatio est diuini nominis, quam desertio itineris salutaris ? quando ipse doceat et dicat eum ad uitam uenire qui mandata seruauerit et eum esse sapientem qui uerba eius audierit et fecerit, doctorem quoque eum maximum in regno caelorum uocari qui docuerit et sic fecerit, tunc praedicanti profuturum quod bene adque utiliter praedicatum fuerit, si id quod ore promitur factis sequentibus inpleatur. quid uero insinuauit crebrius discipulis suis Dominus, quid inter monita salutaria et praecepta caelestia custodiendum magis seruandumque mandauit quam ut eadem dilectione qua discipulos ipse dilexit nos quoque inuicem diligamus? quomodo autem uel pacem Domini uel caritatem tenet qui intercedente zelo nec pacificus potest esse nec carus?