<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa011.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">DE ZELO ET LIVORE</title></ab><p>Zelare quod bonum uideas et inuidere melioribus leue aput  <lb/>
            quosdam et modicum crimen uidetur, fratres dilectissimi, dumque <lb/>
            existimatur leue esse et modicum non timetur, dum non <lb/>
            timetur contemnitur, dum contemnitur non facile uitatur, et fit <lb n="5"/>
            caeca et occulta pernicies quae dum minus perspicitur ut caueri <lb/>
            a prouidentibus possit, inprouidas mentes latenter adfligit. porro <lb/>
            autem Dominus prudentes esse nos iussit et cauta sollicitudine <lb/>
            uigilare praecepit, ne aduersarius uigilans semper ipse et semper <lb/>
            insidians ubi in pectus obrepsit de scintillis conflet incendia, de <lb n="10"/>
            paruis maxima exaggeret et dum remissis et incautis leniore <lb/>
            aura et flatu molliore blanditur, procellis ac turbinibus excitatis <lb/>
            ruinas fidei et salutis ac uitae naufragia moliatur. excubandum <lb/>
            est itaque, fratres dilectissimi, adque omnibus uiribus elaborandum, <lb/>
            ut inimico saeuienti et iacula sua in omnes corporis partes <lb n="15"/>
            quibus percuti et uulnerari possumus dirigenti sollicita et plena <lb/>
            uigilantia repugnemus secundum quod Petrus apostolus in epistula <lb/>
            sua praemonet et docet dicens: sobrii estote, uigilate, <lb/>
            quia aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens <lb/>
             aliquid deuorare quaerens circuit.

<note type="footnote"> 18- I Petr. 5, 8. </note>

<note type="footnote"> INCIPIT DE ZELO ET LIYORE (LIBORE <hi rend="italic">D) WDMB</hi> 2 inuideri <hi rend="italic">W</hi> leue <lb/>
            et modicum apud q. <hi rend="italic">v</hi> 7 adfligit] adficit D 8 nos esse <hi rend="italic">M,</hi> nos <hi rend="italic">B</hi> 9 semper <lb/>
            ipse <hi rend="italic">om. D;</hi> ipse om. <hi rend="italic">v</hi> 10 obrepsit <hi rend="italic">WMBVD1,</hi> obrepserit D2V <lb/>
            11 exaggerat <hi rend="italic">B</hi> et <hi rend="italic">(ante</hi> dum) <hi rend="italic">D s. l. m. 2,</hi> ut <hi rend="italic">M</hi> 12 et] aut <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            14 elaborandum est D 15 mittenti iacula M* omnis D 16 possimus <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> dirigenti] diligenti ac <hi rend="italic">M sed</hi> ac s. <hi rend="italic">1. m. 2</hi> 18 praemonet in <lb/>
            aepistula sua <hi rend="italic">M</hi> et uigilate <hi rend="italic">M2D7Bv</hi> 20 aliquid <hi rend="italic">WDMBV,</hi> et aliquid <lb/>
            <hi rend="italic">uel</hi> aliquem <hi rend="italic">v</hi> circuit <hi rend="italic">post</hi> rugiens <hi rend="italic">ponit v</hi> </note>

<note type="footnote"> 27* </note> <lb n="20"/>


<pb n="420"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p> Circuit ille nos singulos et tamquam hostis clausos obsidens <lb/>
            muros explorat et temptat an sit pars aliqua membrorum minus <lb/>
            stabilis et minus fida, cuius aditu ad interiora penetretur. offert <lb/>
            oculis formas inlices et faciles uoluptates, ut uisu destruat castitatem. <lb/>
            aures per canora musica temptat, ut soni dulcioris<lb n="5"/>
            auditu soluat et molliat christianum uigorem. linguam conuicio <lb/>
            prouocat, manum iniuriis lacessentibus ad petulantiam caedis <lb/>
            instigat. ut fraudatorem faciat lucra opponit iniusta: ut animam <lb/>
            pecunia capiat ingerit perniciosa conpendia: honores terrenos <lb/>
            promittit ut caelestes adimat: ostentat falsa ut uera subripiat,<lb n="10"/>
            et cum latenter non potest fallere, exerte adque aperte minatur, <lb/>
            terrorem turbidae persecutionis intentans, ad debellandos seruos <lb/>
            Dei inquietus semper et semper infestus, in pace subdolus, in <lb/>
            persecutione uiolentus. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p> Quamobrem, fratres dilectissimi, contra omnes diaboli uel <lb n="15"/>
            fallaces insidias uel apertas minas stare debet instructus animus <lb/>
            et armatus, tam paratus semper ad repugnandum quam est ad <lb/>
            inpugnandum semper paratus inimicus. et quoniam frequentiora <lb/>
            sunt tela eius quae latenter obrepunt magisque occulta et clandestina <lb/>
            iaculatio quo minus perspicitur hoc et grauius et crebrius<lb n="20"/>
            in uulnera nostra grassatur, ad haec quoque intellegenda <lb/>
            et depellenda uigilemus. ex quibus est zeli et liuoris malum. <lb/>
            quod si qui penitus inspiciat, inueniet nihil magis christiano cauendum, <lb/>
            nihil cautius prouidendum, quam ne quis inuidia et

<note type="footnote"> 2 membrorum] murorum <hi rend="italic">ex 2. codd. recepit Baluzius</hi> 3 et <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            aditus <hi rend="italic">B</hi> inferiora <hi rend="italic">W</hi> 4 uoluntates <hi rend="italic">WD</hi> 5 canoram musicam <hi rend="italic">ex <lb/>
            canorem musica M m. 2 sonitu D</hi> 6 <hi rend="italic">resoluatJtf* conuitio MB,</hi> ad <lb/>
            conuicium <hi rend="italic">D2;</hi> conuicio ad conuicia <hi rend="italic">coni. Vahlen</hi> 7 prouocat ad petulantiam <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Routh</hi> manum <hi rend="italic">om. D</hi> ad inpetulantiam <hi rend="italic">D,</hi> ad uiolentiam <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Bouth</hi> 8 fraude capiat (faciat...pecunia om.) <hi rend="italic">D</hi> 9 ingerit] <lb/>
            ostendit <hi rend="italic">D</hi> 10 permittit <hi rend="italic">Dl</hi> ostendit <hi rend="italic">ex</hi> ostendat <hi rend="italic">D m. 2</hi> 12 turbide <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> debellandum <hi rend="italic">W</hi> dei seruos <hi rend="italic">v</hi> 13 inquietos <hi rend="italic">B</hi> et semper <lb/>
            <hi rend="italic">om. Dl</hi> 15 diaboli uel minas uel fallatias et insidias uel apertas minas <lb/>
            <hi rend="italic">D sed</hi> uel ap. minas <hi rend="italic">exp. m. 2</hi> uel <hi rend="italic">exp. Baluzius</hi> 17 quam est ad <lb/>
            inpugnandum <hi rend="italic">om. B</hi> 19 oprepunt <hi rend="italic">W</hi> magis magisque <hi rend="italic">M</hi> occulta <lb/>
            est <hi rend="italic">D</hi> 21 crassatur <hi rend="italic">B,</hi> grassantur <hi rend="italic">ex</hi> grasatur <hi rend="italic">M m. 2</hi> quoque] quaeque <lb/>
            <hi rend="italic">malim</hi> 22 ex] et <hi rend="italic">D</hi> liboris <hi rend="italic">D ita saepissime, rarius W</hi> <lb/>
            23 quis <hi rend="italic">M\'Bv</hi> inueniat <hi rend="italic">D</hi> magis <hi rend="italic">om. D</hi> 24 nequis <hi rend="italic">ex</hi> neque uis <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            m. 2 inuidiae liuore <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>


<pb n="421"/>
            liuore capiatur, ne quis fallentis inimici caecis laqueis implicatus, <lb/>
            dum zelo frater in fratris odia conuertitur, gladio suo nescius <lb/>
            ipse perimatur. quod ut colligere plenius et manifestius <lb/>
            perspicere possimus, ad caput eius adque ad originem recurramus. <lb/>
             uideamus unde zelus et quando et quomodo coeperit. facilius <lb n="5"/>
            enim a nobis malum tam perniciosum uitabitur, si eiusdem <lb/>
            mali et origo et magnitudo noscatur. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Hinc diabolus inter initia statim mundi et perit primus et  <lb/>
            perdidit. ille angelica maiestate subnixus, ille Deo acceptus et <lb/>
             carus postquam hominem ad imaginem Dei factum conspexit, in <lb n="10"/>
            zelum maliuolo liuore prorupit, non prius alterum deiciens instinctu <lb/>
            zeli quam ipse zelo ante deiectus, captiuus ante quam <lb/>
            capiens, perditus ante quam perdens, dum stimulante liuore <lb/>
            homini gratiam datae immortalitatis eripit, ipse quoque id quod <lb/>
             prius fuerat amisit. quale malum est, fratres dilectissimi, quo <lb n="15"/>
            angelus cecidit, quo circumueniri et subuerti alta illa et praeclara <lb/>
            sublimitas potuit, quo deceptus est ipse qui decepit. exinde <lb/>
            inuidia grassatur in terris, dum liuore periturus magistro perditionis <lb/>
            obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut <lb/>
             scriptum est: inuidia autem diaboli mors introiuit <lb n="20"/>
            in orbem terrarum. imitantur ergo illum qui sunt ex <lb/>
            parte eius. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Hinc denique nouae fraternitatis prima odia, hinc parricidia  <lb/>
            nefanda coeperunt, dum Abel iustum Cain zelat iniustus, dum <lb/>
             bonum malus inuidia et liuore persequitur. tantum ualuit ad <lb n="25"/>
            consummationem facinoris aemulationis furor, ut nec caritas <lb/>
            fratris nec sceleris immanitas nec timor Dei nec poena delicti

<note type="footnote"> 20 Sap. 2, 24. </note>

<note type="footnote"> 1 fallentibuB <hi rend="italic">D\'</hi> 2 dum se <hi rend="italic">B</hi> frater i. f. odia] nescius in fratre <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            3 perematur <hi rend="italic">W</hi> 4 ad <hi rend="italic">(post</hi> adq.) <hi rend="italic">om. Mv</hi> 5 zelum <hi rend="italic">D</hi> 8 statim <lb/>
            <hi rend="italic">om. D</hi> et <hi rend="italic">om. B</hi> periit <hi rend="italic">Mv</hi> 9 ille dudum ang. <hi rend="italic">v</hi> dno <hi rend="italic">D</hi> 10 in <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            s. <hi rend="italic">I. m. 2</hi> 13 ipse perditus <hi rend="italic">M*</hi> 14 datam immortalitatis gratiam <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            eripiat <hi rend="italic">D7</hi> 15 quo <hi rend="italic">ex</hi> quod <hi rend="italic">W m. 2</hi> 16 circum inueniri <hi rend="italic">W\'</hi> 17 quo <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            quod <hi rend="italic">M m. 2</hi> decipit <hi rend="italic">WIM2</hi> exinde <hi rend="italic">ex</hi> ex <hi rend="italic">W m. 2</hi> 18 magiBtrum <lb/>
            D* 20 autem om. <hi rend="italic">Augustin. de bapt. contra Don. IV, 8, 11</hi> introibit <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 21 orbe <hi rend="italic">B</hi> illum] eum <hi rend="italic">V</hi> 22 eius <hi rend="italic">WB,</hi> illius <hi rend="italic">DV,</hi> illius <lb/>
            iustorum autem animae in manu dei sunt <hi rend="italic">M</hi> 23 odia prima <hi rend="italic">M</hi> parricidia <lb/>
            ne <hi rend="italic">add. m. 2 in W</hi> 24 iniuste <hi rend="italic">M</hi> 25 bonus <hi rend="italic">B</hi> 27 dilecti <hi rend="italic">W\'</hi> </note> <lb/>


<pb n="422"/>
            cogitaretur. iniuste oppressus est qui iustitiam primus ostenderat, <lb/>
            odia perpessus est qui odisse non nouerat, occisus est <lb/>
            impie qui moriens non repugnabat. et quod Esau fratri suo Iacob <lb/>
            inimicus extitit zelus fuit: nam quia ille benedictionem patris <lb/>
            acceperat, hic in odium persecutionis facibus liuoris exarsit. et<lb n="5"/>
            quod Ioseph fratres sui uendiderunt, causa uendendi de aemulatione <lb/>
            descendit: postquam id quod sibi in uisionibus prosperum <lb/>
            fuerat ostensum simpliciter ut fratribus frater exposuit, in inuidiam <lb/>
            maliuolus animus erupit. Saul quoque rex ut Dauid <lb/>
            odisset, ut persecutionibus saepe repetitis innocentem, misericordem,<lb n="10"/>
            miti lenitate patientem necare cuperet, quid aliud <lb/>
            quam zeli stimulus prouocauit? quia Goliath interfecto et ope <lb/>
            ac dignatione diuina tanto hoste deleto populus admirans in <lb/>
            laudes Dauid praedicationis suffragio prosiliit, Saul simultatis <lb/>
            adque insectationis furias de liuore concepit. et ne longum faciam<lb n="15"/>
            singulos recensendo, pereuntis semel populi adtendamus <lb/>
            interitum. Iudaei nonne inde perierunt, dum Christo malunt <lb/>
            inuidere quam credere? obtrectantes magnalibus quae ille faciebat <lb/>
            zelo excaecante decepti sunt nec ad diuina noscenda cordis <lb/>
            oculos aperire potuerunt. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>