DE ZELO ET LIVORE Zelare quod bonum uideas et inuidere melioribus leue aput quosdam et modicum crimen uidetur, fratres dilectissimi, dumque existimatur leue esse et modicum non timetur, dum non timetur contemnitur, dum contemnitur non facile uitatur, et fit caeca et occulta pernicies quae dum minus perspicitur ut caueri a prouidentibus possit, inprouidas mentes latenter adfligit. porro autem Dominus prudentes esse nos iussit et cauta sollicitudine uigilare praecepit, ne aduersarius uigilans semper ipse et semper insidians ubi in pectus obrepsit de scintillis conflet incendia, de paruis maxima exaggeret et dum remissis et incautis leniore aura et flatu molliore blanditur, procellis ac turbinibus excitatis ruinas fidei et salutis ac uitae naufragia moliatur. excubandum est itaque, fratres dilectissimi, adque omnibus uiribus elaborandum, ut inimico saeuienti et iacula sua in omnes corporis partes quibus percuti et uulnerari possumus dirigenti sollicita et plena uigilantia repugnemus secundum quod Petrus apostolus in epistula sua praemonet et docet dicens: sobrii estote, uigilate, quia aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens aliquid deuorare quaerens circuit. 18- I Petr. 5, 8. INCIPIT DE ZELO ET LIYORE (LIBORE D) WDMB 2 inuideri W leue et modicum apud q. v 7 adfligit] adficit D 8 nos esse M, nos B 9 semper ipse om. D; ipse om. v 10 obrepsit WMBVD1, obrepserit D2V 11 exaggerat B et (ante dum) D s. l. m. 2, ut M 12 et] aut M 14 elaborandum est D 15 mittenti iacula M* omnis D 16 possimus M dirigenti] diligenti ac M sed ac s. 1. m. 2 18 praemonet in aepistula sua M et uigilate M2D7Bv 20 aliquid WDMBV, et aliquid uel aliquem v circuit post rugiens ponit v 27* Circuit ille nos singulos et tamquam hostis clausos obsidens muros explorat et temptat an sit pars aliqua membrorum minus stabilis et minus fida, cuius aditu ad interiora penetretur. offert oculis formas inlices et faciles uoluptates, ut uisu destruat castitatem. aures per canora musica temptat, ut soni dulcioris auditu soluat et molliat christianum uigorem. linguam conuicio prouocat, manum iniuriis lacessentibus ad petulantiam caedis instigat. ut fraudatorem faciat lucra opponit iniusta: ut animam pecunia capiat ingerit perniciosa conpendia: honores terrenos promittit ut caelestes adimat: ostentat falsa ut uera subripiat, et cum latenter non potest fallere, exerte adque aperte minatur, terrorem turbidae persecutionis intentans, ad debellandos seruos Dei inquietus semper et semper infestus, in pace subdolus, in persecutione uiolentus. Quamobrem, fratres dilectissimi, contra omnes diaboli uel fallaces insidias uel apertas minas stare debet instructus animus et armatus, tam paratus semper ad repugnandum quam est ad inpugnandum semper paratus inimicus. et quoniam frequentiora sunt tela eius quae latenter obrepunt magisque occulta et clandestina iaculatio quo minus perspicitur hoc et grauius et crebrius in uulnera nostra grassatur, ad haec quoque intellegenda et depellenda uigilemus. ex quibus est zeli et liuoris malum. quod si qui penitus inspiciat, inueniet nihil magis christiano cauendum, nihil cautius prouidendum, quam ne quis inuidia et 2 membrorum] murorum ex 2. codd. recepit Baluzius 3 et om. M aditus B inferiora W 4 uoluntates WD 5 canoram musicam ex canorem musica M m. 2 sonitu D 6 resoluatJtf* conuitio MB, ad conuicium D2; conuicio ad conuicia coni. Vahlen 7 prouocat ad petulantiam coni. Routh manum om. D ad inpetulantiam D, ad uiolentiam coni. Bouth 8 fraude capiat (faciat...pecunia om.) D 9 ingerit] ostendit D 10 permittit Dl ostendit ex ostendat D m. 2 12 turbide D debellandum W dei seruos v 13 inquietos B et semper om. Dl 15 diaboli uel minas uel fallatias et insidias uel apertas minas D sed uel ap. minas exp. m. 2 uel exp. Baluzius 17 quam est ad inpugnandum om. B 19 oprepunt W magis magisque M occulta est D 21 crassatur B, grassantur ex grasatur M m. 2 quoque] quaeque malim 22 ex] et D liboris D ita saepissime, rarius W 23 quis M\'Bv inueniat D magis om. D 24 nequis ex neque uis M m. 2 inuidiae liuore M liuore capiatur, ne quis fallentis inimici caecis laqueis implicatus, dum zelo frater in fratris odia conuertitur, gladio suo nescius ipse perimatur. quod ut colligere plenius et manifestius perspicere possimus, ad caput eius adque ad originem recurramus. uideamus unde zelus et quando et quomodo coeperit. facilius enim a nobis malum tam perniciosum uitabitur, si eiusdem mali et origo et magnitudo noscatur. Hinc diabolus inter initia statim mundi et perit primus et perdidit. ille angelica maiestate subnixus, ille Deo acceptus et carus postquam hominem ad imaginem Dei factum conspexit, in zelum maliuolo liuore prorupit, non prius alterum deiciens instinctu zeli quam ipse zelo ante deiectus, captiuus ante quam capiens, perditus ante quam perdens, dum stimulante liuore homini gratiam datae immortalitatis eripit, ipse quoque id quod prius fuerat amisit. quale malum est, fratres dilectissimi, quo angelus cecidit, quo circumueniri et subuerti alta illa et praeclara sublimitas potuit, quo deceptus est ipse qui decepit. exinde inuidia grassatur in terris, dum liuore periturus magistro perditionis obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut scriptum est: inuidia autem diaboli mors introiuit in orbem terrarum. imitantur ergo illum qui sunt ex parte eius. Hinc denique nouae fraternitatis prima odia, hinc parricidia nefanda coeperunt, dum Abel iustum Cain zelat iniustus, dum bonum malus inuidia et liuore persequitur. tantum ualuit ad consummationem facinoris aemulationis furor, ut nec caritas fratris nec sceleris immanitas nec timor Dei nec poena delicti 20 Sap. 2, 24. 1 fallentibuB D\' 2 dum se B frater i. f. odia] nescius in fratre D 3 perematur W 4 ad (post adq.) om. Mv 5 zelum D 8 statim om. D et om. B periit Mv 9 ille dudum ang. v dno D 10 in D s. I. m. 2 13 ipse perditus M* 14 datam immortalitatis gratiam D eripiat D7 15 quo ex quod W m. 2 16 circum inueniri W\' 17 quo ex quod M m. 2 decipit WIM2 exinde ex ex W m. 2 18 magiBtrum D* 20 autem om. Augustin. de bapt. contra Don. IV, 8, 11 introibit M 21 orbe B illum] eum V 22 eius WB, illius DV, illius iustorum autem animae in manu dei sunt M 23 odia prima M parricidia ne add. m. 2 in W 24 iniuste M 25 bonus B 27 dilecti W\' cogitaretur. iniuste oppressus est qui iustitiam primus ostenderat, odia perpessus est qui odisse non nouerat, occisus est impie qui moriens non repugnabat. et quod Esau fratri suo Iacob inimicus extitit zelus fuit: nam quia ille benedictionem patris acceperat, hic in odium persecutionis facibus liuoris exarsit. et quod Ioseph fratres sui uendiderunt, causa uendendi de aemulatione descendit: postquam id quod sibi in uisionibus prosperum fuerat ostensum simpliciter ut fratribus frater exposuit, in inuidiam maliuolus animus erupit. Saul quoque rex ut Dauid odisset, ut persecutionibus saepe repetitis innocentem, misericordem, miti lenitate patientem necare cuperet, quid aliud quam zeli stimulus prouocauit? quia Goliath interfecto et ope ac dignatione diuina tanto hoste deleto populus admirans in laudes Dauid praedicationis suffragio prosiliit, Saul simultatis adque insectationis furias de liuore concepit. et ne longum faciam singulos recensendo, pereuntis semel populi adtendamus interitum. Iudaei nonne inde perierunt, dum Christo malunt inuidere quam credere? obtrectantes magnalibus quae ille faciebat zelo excaecante decepti sunt nec ad diuina noscenda cordis oculos aperire potuerunt.