<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa011.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">DE ZELO ET LIVORE</title></ab><p>Zelare quod bonum uideas et inuidere melioribus leue aput  <lb/>
            quosdam et modicum crimen uidetur, fratres dilectissimi, dumque <lb/>
            existimatur leue esse et modicum non timetur, dum non <lb/>
            timetur contemnitur, dum contemnitur non facile uitatur, et fit <lb n="5"/>
            caeca et occulta pernicies quae dum minus perspicitur ut caueri <lb/>
            a prouidentibus possit, inprouidas mentes latenter adfligit. porro <lb/>
            autem Dominus prudentes esse nos iussit et cauta sollicitudine <lb/>
            uigilare praecepit, ne aduersarius uigilans semper ipse et semper <lb/>
            insidians ubi in pectus obrepsit de scintillis conflet incendia, de <lb n="10"/>
            paruis maxima exaggeret et dum remissis et incautis leniore <lb/>
            aura et flatu molliore blanditur, procellis ac turbinibus excitatis <lb/>
            ruinas fidei et salutis ac uitae naufragia moliatur. excubandum <lb/>
            est itaque, fratres dilectissimi, adque omnibus uiribus elaborandum, <lb/>
            ut inimico saeuienti et iacula sua in omnes corporis partes <lb n="15"/>
            quibus percuti et uulnerari possumus dirigenti sollicita et plena <lb/>
            uigilantia repugnemus secundum quod Petrus apostolus in epistula <lb/>
            sua praemonet et docet dicens: sobrii estote, uigilate, <lb/>
            quia aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens <lb/>
             aliquid deuorare quaerens circuit.

<note type="footnote"> 18- I Petr. 5, 8. </note>

<note type="footnote"> INCIPIT DE ZELO ET LIYORE (LIBORE <hi rend="italic">D) WDMB</hi> 2 inuideri <hi rend="italic">W</hi> leue <lb/>
            et modicum apud q. <hi rend="italic">v</hi> 7 adfligit] adficit D 8 nos esse <hi rend="italic">M,</hi> nos <hi rend="italic">B</hi> 9 semper <lb/>
            ipse <hi rend="italic">om. D;</hi> ipse om. <hi rend="italic">v</hi> 10 obrepsit <hi rend="italic">WMBVD1,</hi> obrepserit D2V <lb/>
            11 exaggerat <hi rend="italic">B</hi> et <hi rend="italic">(ante</hi> dum) <hi rend="italic">D s. l. m. 2,</hi> ut <hi rend="italic">M</hi> 12 et] aut <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            14 elaborandum est D 15 mittenti iacula M* omnis D 16 possimus <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> dirigenti] diligenti ac <hi rend="italic">M sed</hi> ac s. <hi rend="italic">1. m. 2</hi> 18 praemonet in <lb/>
            aepistula sua <hi rend="italic">M</hi> et uigilate <hi rend="italic">M2D7Bv</hi> 20 aliquid <hi rend="italic">WDMBV,</hi> et aliquid <lb/>
            <hi rend="italic">uel</hi> aliquem <hi rend="italic">v</hi> circuit <hi rend="italic">post</hi> rugiens <hi rend="italic">ponit v</hi> </note>

<note type="footnote"> 27* </note> <lb n="20"/>


<pb n="420"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p> Circuit ille nos singulos et tamquam hostis clausos obsidens <lb/>
            muros explorat et temptat an sit pars aliqua membrorum minus <lb/>
            stabilis et minus fida, cuius aditu ad interiora penetretur. offert <lb/>
            oculis formas inlices et faciles uoluptates, ut uisu destruat castitatem. <lb/>
            aures per canora musica temptat, ut soni dulcioris<lb n="5"/>
            auditu soluat et molliat christianum uigorem. linguam conuicio <lb/>
            prouocat, manum iniuriis lacessentibus ad petulantiam caedis <lb/>
            instigat. ut fraudatorem faciat lucra opponit iniusta: ut animam <lb/>
            pecunia capiat ingerit perniciosa conpendia: honores terrenos <lb/>
            promittit ut caelestes adimat: ostentat falsa ut uera subripiat,<lb n="10"/>
            et cum latenter non potest fallere, exerte adque aperte minatur, <lb/>
            terrorem turbidae persecutionis intentans, ad debellandos seruos <lb/>
            Dei inquietus semper et semper infestus, in pace subdolus, in <lb/>
            persecutione uiolentus. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p> Quamobrem, fratres dilectissimi, contra omnes diaboli uel <lb n="15"/>
            fallaces insidias uel apertas minas stare debet instructus animus <lb/>
            et armatus, tam paratus semper ad repugnandum quam est ad <lb/>
            inpugnandum semper paratus inimicus. et quoniam frequentiora <lb/>
            sunt tela eius quae latenter obrepunt magisque occulta et clandestina <lb/>
            iaculatio quo minus perspicitur hoc et grauius et crebrius<lb n="20"/>
            in uulnera nostra grassatur, ad haec quoque intellegenda <lb/>
            et depellenda uigilemus. ex quibus est zeli et liuoris malum. <lb/>
            quod si qui penitus inspiciat, inueniet nihil magis christiano cauendum, <lb/>
            nihil cautius prouidendum, quam ne quis inuidia et

<note type="footnote"> 2 membrorum] murorum <hi rend="italic">ex 2. codd. recepit Baluzius</hi> 3 et <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            aditus <hi rend="italic">B</hi> inferiora <hi rend="italic">W</hi> 4 uoluntates <hi rend="italic">WD</hi> 5 canoram musicam <hi rend="italic">ex <lb/>
            canorem musica M m. 2 sonitu D</hi> 6 <hi rend="italic">resoluatJtf* conuitio MB,</hi> ad <lb/>
            conuicium <hi rend="italic">D2;</hi> conuicio ad conuicia <hi rend="italic">coni. Vahlen</hi> 7 prouocat ad petulantiam <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Routh</hi> manum <hi rend="italic">om. D</hi> ad inpetulantiam <hi rend="italic">D,</hi> ad uiolentiam <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Bouth</hi> 8 fraude capiat (faciat...pecunia om.) <hi rend="italic">D</hi> 9 ingerit] <lb/>
            ostendit <hi rend="italic">D</hi> 10 permittit <hi rend="italic">Dl</hi> ostendit <hi rend="italic">ex</hi> ostendat <hi rend="italic">D m. 2</hi> 12 turbide <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> debellandum <hi rend="italic">W</hi> dei seruos <hi rend="italic">v</hi> 13 inquietos <hi rend="italic">B</hi> et semper <lb/>
            <hi rend="italic">om. Dl</hi> 15 diaboli uel minas uel fallatias et insidias uel apertas minas <lb/>
            <hi rend="italic">D sed</hi> uel ap. minas <hi rend="italic">exp. m. 2</hi> uel <hi rend="italic">exp. Baluzius</hi> 17 quam est ad <lb/>
            inpugnandum <hi rend="italic">om. B</hi> 19 oprepunt <hi rend="italic">W</hi> magis magisque <hi rend="italic">M</hi> occulta <lb/>
            est <hi rend="italic">D</hi> 21 crassatur <hi rend="italic">B,</hi> grassantur <hi rend="italic">ex</hi> grasatur <hi rend="italic">M m. 2</hi> quoque] quaeque <lb/>
            <hi rend="italic">malim</hi> 22 ex] et <hi rend="italic">D</hi> liboris <hi rend="italic">D ita saepissime, rarius W</hi> <lb/>
            23 quis <hi rend="italic">M\'Bv</hi> inueniat <hi rend="italic">D</hi> magis <hi rend="italic">om. D</hi> 24 nequis <hi rend="italic">ex</hi> neque uis <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            m. 2 inuidiae liuore <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>


<pb n="421"/>
            liuore capiatur, ne quis fallentis inimici caecis laqueis implicatus, <lb/>
            dum zelo frater in fratris odia conuertitur, gladio suo nescius <lb/>
            ipse perimatur. quod ut colligere plenius et manifestius <lb/>
            perspicere possimus, ad caput eius adque ad originem recurramus. <lb/>
             uideamus unde zelus et quando et quomodo coeperit. facilius <lb n="5"/>
            enim a nobis malum tam perniciosum uitabitur, si eiusdem <lb/>
            mali et origo et magnitudo noscatur. 
</p></div></div></body></text></TEI>