DE ZELO ET LIVORE Zelare quod bonum uideas et inuidere melioribus leue aput quosdam et modicum crimen uidetur, fratres dilectissimi, dumque existimatur leue esse et modicum non timetur, dum non timetur contemnitur, dum contemnitur non facile uitatur, et fit caeca et occulta pernicies quae dum minus perspicitur ut caueri a prouidentibus possit, inprouidas mentes latenter adfligit. porro autem Dominus prudentes esse nos iussit et cauta sollicitudine uigilare praecepit, ne aduersarius uigilans semper ipse et semper insidians ubi in pectus obrepsit de scintillis conflet incendia, de paruis maxima exaggeret et dum remissis et incautis leniore aura et flatu molliore blanditur, procellis ac turbinibus excitatis ruinas fidei et salutis ac uitae naufragia moliatur. excubandum est itaque, fratres dilectissimi, adque omnibus uiribus elaborandum, ut inimico saeuienti et iacula sua in omnes corporis partes quibus percuti et uulnerari possumus dirigenti sollicita et plena uigilantia repugnemus secundum quod Petrus apostolus in epistula sua praemonet et docet dicens: sobrii estote, uigilate, quia aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens aliquid deuorare quaerens circuit. 18- I Petr. 5, 8. INCIPIT DE ZELO ET LIYORE (LIBORE D) WDMB 2 inuideri W leue et modicum apud q. v 7 adfligit] adficit D 8 nos esse M, nos B 9 semper ipse om. D; ipse om. v 10 obrepsit WMBVD1, obrepserit D2V 11 exaggerat B et (ante dum) D s. l. m. 2, ut M 12 et] aut M 14 elaborandum est D 15 mittenti iacula M* omnis D 16 possimus M dirigenti] diligenti ac M sed ac s. 1. m. 2 18 praemonet in aepistula sua M et uigilate M2D7Bv 20 aliquid WDMBV, et aliquid uel aliquem v circuit post rugiens ponit v 27* Circuit ille nos singulos et tamquam hostis clausos obsidens muros explorat et temptat an sit pars aliqua membrorum minus stabilis et minus fida, cuius aditu ad interiora penetretur. offert oculis formas inlices et faciles uoluptates, ut uisu destruat castitatem. aures per canora musica temptat, ut soni dulcioris auditu soluat et molliat christianum uigorem. linguam conuicio prouocat, manum iniuriis lacessentibus ad petulantiam caedis instigat. ut fraudatorem faciat lucra opponit iniusta: ut animam pecunia capiat ingerit perniciosa conpendia: honores terrenos promittit ut caelestes adimat: ostentat falsa ut uera subripiat, et cum latenter non potest fallere, exerte adque aperte minatur, terrorem turbidae persecutionis intentans, ad debellandos seruos Dei inquietus semper et semper infestus, in pace subdolus, in persecutione uiolentus. Quamobrem, fratres dilectissimi, contra omnes diaboli uel fallaces insidias uel apertas minas stare debet instructus animus et armatus, tam paratus semper ad repugnandum quam est ad inpugnandum semper paratus inimicus. et quoniam frequentiora sunt tela eius quae latenter obrepunt magisque occulta et clandestina iaculatio quo minus perspicitur hoc et grauius et crebrius in uulnera nostra grassatur, ad haec quoque intellegenda et depellenda uigilemus. ex quibus est zeli et liuoris malum. quod si qui penitus inspiciat, inueniet nihil magis christiano cauendum, nihil cautius prouidendum, quam ne quis inuidia et 2 membrorum] murorum ex 2. codd. recepit Baluzius 3 et om. M aditus B inferiora W 4 uoluntates WD 5 canoram musicam ex canorem musica M m. 2 sonitu D 6 resoluatJtf* conuitio MB, ad conuicium D2; conuicio ad conuicia coni. Vahlen 7 prouocat ad petulantiam coni. Routh manum om. D ad inpetulantiam D, ad uiolentiam coni. Bouth 8 fraude capiat (faciat...pecunia om.) D 9 ingerit] ostendit D 10 permittit Dl ostendit ex ostendat D m. 2 12 turbide D debellandum W dei seruos v 13 inquietos B et semper om. Dl 15 diaboli uel minas uel fallatias et insidias uel apertas minas D sed uel ap. minas exp. m. 2 uel exp. Baluzius 17 quam est ad inpugnandum om. B 19 oprepunt W magis magisque M occulta est D 21 crassatur B, grassantur ex grasatur M m. 2 quoque] quaeque malim 22 ex] et D liboris D ita saepissime, rarius W 23 quis M\'Bv inueniat D magis om. D 24 nequis ex neque uis M m. 2 inuidiae liuore M liuore capiatur, ne quis fallentis inimici caecis laqueis implicatus, dum zelo frater in fratris odia conuertitur, gladio suo nescius ipse perimatur. quod ut colligere plenius et manifestius perspicere possimus, ad caput eius adque ad originem recurramus. uideamus unde zelus et quando et quomodo coeperit. facilius enim a nobis malum tam perniciosum uitabitur, si eiusdem mali et origo et magnitudo noscatur.