Quis ergo sic sceleratus et perfidus, quis sic discordiae furore uesanus, ut aut credat scindi posse aut audeat scindere unitatem Dei, uestem Domini, ecclesiam Christi? monet ipse in euangelio suo et docet dicens: et erunt unus grex et unus pastor. et esse posse uno in loco aliquis existimat aut multos pastores aut greges plures? apostolus item Paulus hanc eandem nobis insinuans unitatem obsecrat et hortatur et dicit: obsecro, inquit, uos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in uobis schismata: sitis autem compositi in eodem sensu et in eadem sententia. et iterum dicit: sustinentes 3 I Reg. 11, 31, 32, 36. 18 Io. 10,16. 211 Cor. 1,10. 25 Eph. 4, 2 sq. 1 populum R a.hia X, aczas ex acazias R iheroboam G 2 obuiam G M 3 discindit R, scindit M tiblM***lF 5 sceptra decem R, x tribus M et duo sc. e.] Porro una tribus remanebit Msed m. 2 in ras . 6 eiWet M 8. I. m. 2 propter propter dauid sernum meum G 7 iherusalem G ponat R 8 cum...israel om. R tribus om. W scinderetur R 9 achaias B I, ahia M scindit M 11 coherentes G\' indiuiduam copulatam connexam V 13 coherentcs R declarnit Wl 15 sic est v 17 domini] dominicam G 18 et (ante docet) om. R erit GMRv 19 posse] se R in uno M exestimet G 20 plures gregesr idem M 21 et om. M ct dicit] dicens v 22 pcr] propterTF 23 id M 8. 1. m. 2 ipsnt R 25 sustinetis Wl inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem spiritus in coniunctione pacis. stare tu et uiuere putas posse de ecclesia recedentem, sedes sibi alias et diuersa domicilia condentem? cum dictum sit ad Rhaab, in qua praeformabatur ecclesia: patrem tuum et matrem tuam et fratres tuos et totam domum patris tui colliges ad te ipsam in domum tuam, et erit omnis qui exierit ostium domus tuae foras, reus sibi erit, item sacramentum Paschae nihil aliud in Exodi lege contineat quam ut agnus qui in figura Christi occiditur in domo una edatur. loquitur Deus dicens: in domo una comedetur, non eicietis de domo carnem foras. caro Christi et sanctum Domini eici foras non potest nec alia ulla credentibus praeter unam ecclesiam domus est. hanc domum, hoc unanimitatis hospitium designat et denuntiat Spiritus sanctus in psalmis dicens: Deus qui inhabitare facit unanimes in domo. in domo Dei, in ecclesia Christi unanimes habitant, concordes et simplices perseuerant.